St. Jerome, De Antichristo in Daniel

Edited by F. Glorie. Reproduced here by permission of Brepols Publishers, which retains copyright. The text may not be downloaded or reproduced for purposes other than private study without permission from the publishers.

XI. 21. Et stabit in loco eius despectus, et non tribuetur ei honor regius; et ueniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia. Hucusque historiae ordo sequitur et inter Porphyrium ac nostros nulla contentio est. Cetera quae sequuntur usque ad finem uoluminis, ille interpretatur super persona Antiochi -- qui cognominatus est Epiphanes -- fratre Seleuci filio Antiochi Magni, qui post Seleucum undecim annis reganuit in Syria obtinuitque Iudaeam, sub quo legis Dei persecutio et Machabaeorum bella narrantur; nostri autem haec omnia de Antichristo prophetari arbitrantur qui ultimo tempore futurus est -- cumque eis uideatur illud opponi: quare tantos in medio dereliquerit sermo propheticus a Seleuco usque ad consummationem mundi, respondent: quod et in priori historia, ubi de regibus persicis dicebatur, quattuor tantum reges post Cyrum Persarum posuerit et, multis in medio transilitis, repente uenerit ad Alexandrum regem Macedonum, et hanc esse scripturae sanctae consuetudinem: non uniuersa narrare, sed ea quae maiora uideantur exponere --, cumque multa, quae postea lecturi et exposituri sumus, super Antiochi persona conueniant, typum eum uolunt fuisse Antichristi, et quæ in illo ex parte praecesserint, in Antichristo ex toto esse complenda, et hunc esse morem scripturae sanctae: ut futurorum ueritatem praemittat in typis -- iuxta illud quod de Domino Saluatore in septaugesimo primo psalmo dicitur qui praenotatur Salomonis, et omnia quae de eo dicuntur Salomoni non ualent conuenire: neque enim: Permansit ille cum sole et ante lunam generationes generationem, neque: Dominatus est a mari usque ad mare et a flumine, usque ad terminos orbis terrarum, nec: Omnes gentes seruierunt ei, neque: Ante solem permansit nomen eius, nec: Benedictae sunt in ipso omnes tribus terrae, neque: Omnes gentes magnificauerunt eum: ex parte autem et quasi in umbra et imagine ueritatis in Salomone praemissa sunt, ut in Domino Saluatore perfectius implerentur. Sicut igitur Saluator habet et Salomonem et ceteros sanctos in typum aduentus sui, sic et Antichristus pessimum regem Antiochum, qui sanctos persecutis est templumque uiolauit, recte typum sui habuisse credendus est -- . Sequamur igitur expositionis ordinem et iuxta utramque explanationem, quid aduersariis, quid nostris uideatur, breuiter annotemus.

Stabit, inquiunt, in loco Seleuci, frater eius Antiochus Epiphanes cui primum, ab his qui in Syria Ptolomaeo fauebant, non dabatur honor regius, sed et postea, simulatione clementiae, obtinuit regnum Syriae. Et brachia pugnantis Polomaei et uniuersa uastantis, expugnata sunt a facie Antiochi atque contrita. 'Brachia' autem 'fortitudinem' uocat, unde et 'manus' appellatur 'exercitus multitudo.' Et non solum, ait, Ptolomaeum uicit in fraudulentia, sed ducem quoque foederis, hoc est Iudam Machabaeum, superauit dolis -- siue quod dicit hoc est: cum ipse obtulisset pacem Ptolomaeo et fuisset dux foederis, postea ei est molitus insidias; Ptolomaeum autem hic non Epiphanen significat qui quintus regnauit in Aegypto, sed Ptolomaeum Philometora filium Cleopatrae sororis Antiochi cuius hic auunculus erat; et cum, post mortem Cleopatrae, Eulaius enuchus nutritius Philometoris et Leneus Aegyptum regerent et repeterent Syriam quam Antiochus fraude occupauerat, ortum est inter auunculum et puerum Ptolomaeum proelium; cumque iter Pelusium et montem Casium proelium commisissent, uicti sunt duces Ptolomaei -- . Porro Antiochus, parcens puero et amicitias simulans, ascendit Memphim, et ibi ex more Aegypti regnum accipiens puerique rebus prouidere se dicens, cum modico populo omnem Aegyptum subiugauit et abundates atque uberrimas ingressus est ciuitates, fecitque quae non fecerunt patres eius et patres patrum illius: nullus enim regum Syriae ita uastauit Aegyptum et omnes eorum diuitias dissipauit, et tam calidus fuit, ut prudentes cogitationes eorum qui duces pueri erant, sua fraude subuerteret.
Haec, Porphyrius sequens Sutorium sermone laciniosissimo prosecutus est, quae nos breui compendio diximus. Nostri autem et melius interpretantur et rectius: quod in fine mundi haec sit facturus Antichristus, qui consurgere habet de modica gente, id est de populo Iudaeorum, et tam humilis erit atque despectus, ut ei non detur honor regius; et per insidias et fraudulentiam obtineat principatum; et brachia pugnantis populi romani expugnentur ab eo et conterantur; et hoc faciet quia simulabit se esse ducem foederis, hoc est legis et testamenti Dei. Et ingredietur urbes ditissimas, et faciet quae non fecerunt patres eius et patres patrum illius -- nullus enim Iudaeorum absque Antichristo in toto umquam orbe regnauit -- , et contra firmissimas cogitationes sanctorum inibit consilium, facietque uniuersa usque ad tempus donec eum Dei uoluntas facere ista permiserit.

25, 26. Et concitabitur fortitudo eius et cor eius aduersum regem austri in exercitu magno; et rex austri prouocabitur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non stabunt quia inibunt aduersum eum consilia. Et comedentes cum eo panem conterent illum; exercitusque eius opprimeter, et cadent interfecti plurimi. Haec Porphyrius interpretatur de Antiocho, qui aduersum Ptolomaeum sororis suae filium profectus est cum exercitu magno: sed et rex austri, id est duces Ptolomaei, prouocabuntur ad bellum multis auxiliis et fortibus nimis, et non poterunt resistere Antiochi consiliis fraudulentis, qui simulabit pacem cum sororis suae filio et comedet cum eo panem et postea occupabit Aegyptum. Nostri autem secundum superiorem sensum interpretantur omnia de Antichristo, qui nasciturus est de populo Iudaeorum et, de Babylone uenturus, primum superaturus est regem Aegypti qui est unus de tribus cornibus de quibus antea iam diximus.

27, 28a. Duorum quoque regum cor erit ut malefaciant, et ad mensam unam mendacium loquentur et non proficient, quia adhuc finis in aliud tempus. Et reuertetur in terram suam cum opibus multis. Nulli dubium est quin Antiochus pacem cum Ptolomaeo fecerit, et inierit cum eo conuiuium et dolos machinatus sit et nihil profecerit, quia regnum eius non potuit obtinere sed a militibus Ptolomaei eiectus sit. Verum ex eo quia scriptura nunc dicit duos fuisse reges quorum cor fuerit fraudulentum ut sibi mutuo malefacerunt -- hoc secundum historiam demonstrari non potest: Ptolomaeus enim paruus aetate et deceptus fraude Antiochi, illi malum cogitare qui potuit? -- , unde uolunt nostri haec omnia referri ad Antichristum et ad regem Aegypti quem primum superaturus est.

28b-30a. Et cor eius aduersum testamentum sanctum; et faciet et reuertetur in terram suam. Statuto tempore reuertetur et ueniet ad austrum, et non erit priori simile nouissimum. Et uenient trieres et Romani, et percutietur (siue, ut alius interpretatus est, et comminabuntur ei). Et graeca et romana narrant historia: postquam reuersus est Antiochus, expulsus ab Aegyptiis,uenisse eum in Iudaeum, hoc est aduersum testamentum sanctum, et spoliasse templumm et auri tulisse quamplurimum; positque in arce praesidio Macedonum, reuersum in terram suam; et post biennium rursum contra Ptolomaeum exercitum congregasse et uenisse ad austrum; cumque duo fratres Ptolomaei Cleopatrae filii quorum auunculus erat obsiderentur Alexandriae, legatos uenisse romanos -- quorum unus Marcus Popilius Laenas, cum eum stantem inuenisset in littore et senatusconsultum dedisset -- : quod iubebatur ab amicis populi romani recedere et suo imperio esse contentus -- et ille responsionem ad amicorum consilium distulisset, orbem dicitur fecisse in arenis baculo quem tenebat manu et circumscripsisse regem atque dixisse: "Senatus et populus romanus praecipiunt, ut in isto loco respondeas quid consilii geras"; quibus dictis ille perterritus ait: "Si hoc placet senatui et populo romano, recedendum est," atque ita statim mouit exercitum --; percussus autem esse dicitur, non quo interierit sed quo omnem arrogantiae perdiderit magnitudinem. De Antichristo nullus ambigit quin pugnaturus sit aduersus testamentum sanctum et primum contra regem Aegypti dimicans, Romanorum pro eis auxilio terreatur; haec autem sub Antiocho Epiphane in imaginem praecesserunt: ut rex sceleratissimus qui persecutus est populum Dei, praefiguret Antichristum qui Christi populum persecuturus est -- unde multi nostrorum putant, ob saeuitiae et turpitudinis magnitudinem, Domitianum, Neronem, Antichristum fore -- .

30b. Et reuertetur, et indignabitur contra testmentum sanctuarii, et faciet ac reuertetur, et cogitabit de his qui dereliquerent testamentum sanctuarii. Haec plenius in Machabaeorum gestis legimus: quod, postquam de Aegypto eum repulere Romani, indignans uenerit contra testamentum sanctuarii, et ab his inuitatus sit qui dereliquerant legem Dei et se caeremoniis miscuerant ethnicorum. Quod plenius complendum est sub Antichristo, qui indignabitur contra testamentum Dei et cogitabit aduersum illos quos uult Dei legem relinquere -- unde signantius interpretatus est Aquila: Et cogitabit ut deseratur pactum sanctuarii -- .

31. Et brachia ex eo stabunt et polluent sanctuarium fortitudinis, et auferent iuge sacrificium, et dabunt abominationem et desolationem. Pro "brachiis" alius interpretatus est "semina", ut significaret stirpem atque progeniem. Volunt autem eos significari: qui ab Antiocho missi sunt, post biennium quam templum exspoliauerat, ut tributa exigerent a Iudaeis et auferrent cultum Dei et in templo Heirusalem Iouis Olympii simulacrum et Antiochi statuas ponerent, quas nunc "abominationem desolationis" uocat, quando ablatum est holocaustum et iuge sacrificium. Quae uniuersa in typo Antichristi nostri praecessisse contendunt: qui sessurus est in templo Dei et se facturus ut Deum. Iudaei autem hoc nec de Anticho Epiphane nec de Antichristo, sed de Romanis intellegi uolunt de quibus supra dictum est: Et uenient trieres (siue Itali) atque Romani, et humiliabitur. "Post multa" inquit "tempora, de ipsis Romanis qui Ptolomaeo uenere auxilio et Antiocho comminati sunt consurget rex Vespasianus; surgent brachia eius et semina. Titus filius cum exercitu, et polluent sactuarium, auferentque iuge sacrificium, et templum tradent aeternae solitudini" -- "siim" quippe et "chethim," quos nos "trieres" et "Romanos" interpretati sumus, Hebraei "Italos" uolunt intellegi atque "Romanos" -- .

32. Et impii in testamento simulabant fraudulenter; populus autem sciens Deum suum, obtinebit et faciet. Et haec in Machabaeis legimus: quod quidam simulauerint se legis Dei custodes esse et postea cum gentibus fecerint, alii uero permanserint in religione. Quod et in Antichristi temporibus futurum arbitror, quando: Refrigescet caritas multorum, de quibus Dominus loquitur in euangelio: Putas, Filius hominis ueniens, inueniet fidem super terram?

33.. Et docti in populo docebunt plurimos: et ruent in gladio et in flamma et in captiuitate et in rapina dierum. Quanta Iudaei passi sint ab Antiocho, Machabaeorum libri referunt, et triumphi eorum testimonio sunt qui, pro custodia legis Dei, flammas et gladios et seruitutem ac rapinas et poenas ultimas sustinuerunt. Quae futura sub Antichristo nemo quis dubitet, multis resistentibus protentiae eius et in diuersa fugientibus. Quae Hebraei in ultima euersione templi, quae sub Vespasiono et Tito accidit, interpretantur: fuisse de populo plurimos qui scirent Deum suum et pro custodia legis eius interfecti sint.

34, 35. Cumque corruerint subleuabuntur auxilio paruulo, et applicabuntur eis plurimi fraudulenter. Et de eruditis ruent ut conflentur et eligantur et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia adhuc aliud tempus erit. Paruum auxilium, Mathathiam significari arbitratur Prophyrius: de uico Modim, qui aduersum duces Antiochi rebellauit et cultum ueri Dei seruare conatus est. "Paruum autem" inquit "auxilium uocat, quia occisus est in proelio Mathathias est postea Iudas, filius eius qui uocabatur Machabaeus, pugnans cecidit et ceteri fratres eius aduersariorum fraude decepti sunt -- lege Machabaeorum libros -- ; haec autem omnia idcirco sunt facta: ut probentur et eligantur sancti et dealbentur usque ad tempus praefinitum, quia in aliud tempus erat dilata uictoria." Sub Antichristo paruum auxilium nostri intellegi uolunt: quia congregati sancti resistent ei et utentur auxilio paruulo, et postea de eruditis corruent plurimi; et hoc fiet ut, quasi in fornace, conflentur et eligantur et dealbentur donec ueniat tempus praefinitum, quia uera uictoria in aduentu Christi erit. Hebraeorum quidam haec de Seuero et Antonino principibus intellegunt, qui Iudaeos plurimum dilexerunt. Alii uero de Iuliano imperatore: quod, quando oppressi fuerint a Gallo Caesare et in captiuitatis angustiis multa perpessi, ille consurgat, Iudaeos amare se simulans et in templo eorum immolaturum esse promittens, in quo paruam spem habebunt auxilii; et applicabuntur illis gentilium plurimi nos in ueritate sed in mendacio -- pro idolorum enim cultu eis simulabunt amicitias -- , et haec facient: Vt qui probati sunt manifesti fiant -- tempus enim uerae salutis eorum et auxilii sibi futurum esse Christum quem falso sperant esse uenturum, cum sint recepturi Antichristum.

36. Et faciet iuxta uoluntatem suam rex, et eleuabitur et magnificabitur aduersum omnem deum, et aduersum Deum deorum loquetur magnifica et diriget, donec compleatur ira; perpetrata quippe est definitio (siue, ut alius interpretatus est, in ipso enim erit consummatio). Ab hoc loco Hebraei dici de Antichristo putant: quod, post Iuliani paruum auxilium, surrecturus sit rex qui faciat iuxta uoluntatem suam, et eleuetur contra omne quod dicitur Deus et aduersum Deum deorum loquatur magnifica, ita est sedeat in templo Dei et seipsum faciat Deum, et dirigatur uoluntas eius donec compleatur ira Dei, quia in ipso erit consummatio. Quod quidem et nos de Antichristo intellegimus. Porphyrius autem et ceteri qui sequuntur eum, do Antiocho Epiphane dici arbitrantur: quod erectus sit contra cultum Dei et in tantam superbiam uenerit, ut in templo Hierosolymis simulacrum suum poni iusserit; quodque sequitur: Et diriget donec compleatur ira, quia in ipso erit consummatio, sic intellegunt: tam diu eum posse, donec irascatur ei Deus et ipsum interfici iubeat. Siquidem Polybius et Diodorus, qui Bibliothecarum scribunt historias, narrant: eum non solum contra Deum fecisse Iudaeae, sed, auaritiae facibus accensum, etiam templum Dianae in Elymaide quod erat ditissimum spoliare conatum, oppressumque a custodibus templi et uicinis circum gentibus, et quibusdam phantasiis atque terroribus uersum in amentiam, ad postremum morbo interiisse; et hoc ei accidisse commemorant: quia templum Dianae uiolare conatus sit. Nos autem dicimus, etiamsi acciderit ei, ideo accidisse: quia in sanctos Dei multam exercuerit crudelitatem et polluerit templum eius -- non enim pro eo quod conatus est facere et, acta paenitentia, implere desiuit, sed pro eo quod fecit punitus ess credendus est -- .

37-39. Et Deum patrum suorum non reputabit, et erit in concupiscentiis feminarum, nec quemquam deorum curabit, quia aduersum uniuersa consurget; deum autem Maozim in loco suo uenerabitur, et deum quem ignorauerunt patres eius colet auro et argento, et lapide pretioso rebusque pretiosis, et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognouit, et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem in multis, et terram diuidet gratuito. Pro eo quod nos interpretari sumus: Et erit in concupiscentiis feminarum, LXX transtulerunt: Et erit in concupiscentiis mulierum non subiacebit; rursum pro "deo Maozim" quod habetur in hebraeo, Aquila transtulit "deum fortitudinum," LXX "deum fortissimum." Quia uero in hebraico, pro eo ubi nos diximus: Et erit in concupiscentiis feminarum, ambigue positum est -- dicent Aquila, qui uerbum expressit e uerbo: Et super Deum patrum suorum non intelleget, et super concupiscentiam feminarum et super omnem deum non intelleget, quibus uerbis intellegitur: habere eum concupiscentiam feminarum et non habere --, si legerimus et intellexerimus apò koinou, Et super concupiscentiam feminarum non intelleget, de Antichristo facilior interpretatio est: quod ideo simulet casitatem, ut plurimos decipiet; si autem ita legerimus: Et super concupiscentiam feminarum -- ut subauditur erit -- , Antiochi personae magis coaptabitur: qui luxuriosissimus fuisse dicitur et in tantum dedecus per stupra et corruptelas uenisse regiae dignitatis, ut mimis quoque et scortis publice iungeretur et libidinem suam populo praesente compleret. "Deum Maozim" ridicule Porphyrius interpretatus est, ut diceret: in uico Modaim, unde fuit Mathathias et filii eius, Antiochi duces Iouis posuisse statuam et compulisse Iudaeos ut ei uictimas immolarent; id est "deum Modaim." Quod autem sequitur: Et deum quem ignorauerunt patres eius colet, hoc magis Antichristo quam Antiocho conuenit; legimus enim: Antiochum idolorum Graeciae habuisse cultum et Iudaeos atque Samaritas ad unerationem suorum deorum compulisse. Necnon et hoc quod infert: Et faciet ut muniat Maozim cum deo alieno quem cognouit, et multiplicabit gloriam et dabit eis potestatem, et terram diuidet gratuito, Theodotio interpretatus est: Et aget haec ut muniat praesidia cum deo alieno et, cum eis ostenderit, multiplicabit honorem, et dominari eos multis faciet, et terram diuidet gratis; pro "praesidiis," "confugia" interpretatus est Symmachus; quod Porphyrius ita edisserit: "Faciet haec omnia, ut muniat arcem Hierusalem et in ceteris urbibus ponat praesidia et Iudaeos doceat adorare deum alienum -- haud dubium quin Iouem significet -- , quem cum illis ostenderit et adorandum esse persuaserit, tunc dabit deceptis honorem et gloriam plurimam et faciet ceteris qui in Iudaea fuerint dominari, et pro praeuaricatione possessiones diuidet et dona distribuet." Antichristus quoque multa deceptis munera largietur, et terram suo exercitui diuidet; quoscumque terrore non quiuerit, subiugabit auaritia.

40, 41a. Et in tempore praefinito proeliabitur aduersus eum rex austri, et quasi tempestas ueniet contra illum rex aquilonis in curribus et in equitibus et in classe magna; et ingredietur terras, et conteret et pertransiet. Et introibit in terram gloriosam et multae milia corruent, (pro quo interpretatus est Symmachus et multa milia corruent, Theodotio et multi infirmabuntur). "Multas" autem corruere, iuxta Aquilam uel "urbes" uel "regiones" uel "prouincias" intellege. Et haec Porphyrius ad Antiochum refert: quod undecimo anno regni sunt rursum contra sororis filium Ptolomaeum Philometorem dimicauit, qui, audiens uenire Antiochum, congregauit multa populorum milia; sed Antiochus quasi tempestas ualida in curribus et in equitibus et in classe magna ingressus sit terras plurimas et transeundo uniuersa uastauerit ueneritque ad "terram inclytam" -- id est Iudaeam, quam Symmachus "terram fortitudinis" ineterpretatus est, pro qua Theodotio ipsum uerbum hebraicum posuit "sabai" -- et arcem munierit de ruinis murorum ciuitatis et sic Aegyptum perrexit. Nostri autem, ad Antichristum et ista referentes, dicunt: quod primum pugnaturus sit contra regem austri, id est Aegyptum, et postea Libyas et Aethiopas superaturus -- quae de decem cornibus tria contrita cornua supra legimus --, et, quia uenturus sit in terram Israel, et multae ei uel urbes uel prouinciae daturae manus.

41b. Haec autem solae saluabuntur de manibus eius: Edom et Moab et principium filiorum Ammon. "Antiochus" aiunt "festinans" contra Ptolomaeum regem austri, Idumaeos et Moabitas et Ammonitas -- qui ex latere Iudaeae erant -- non tetigit ne, occupatus alio proelio, Ptolomaeum redderet fortiorem." Antichristus quoque Idumaeum et Moabitas ac filios Ammon, id est Arabiam, relinquet intactum: quia illuc sancti ad deserta confugient.

42, 43. Et mittet manum suam in terras, et terra Aegypti non effugiet: et dominabatur thesaurorum auri atque argenti et in omnibus pretiosis Aegypti, per Libyas quoque et Aethiopas transibit. Haec Antiochum fecisse ex parte legimus. Sed quod sequitur: Per Libyas et Aethiopas transibit, magis nostri asserunt Antichristo conuenire: Antiochus enim Libyam -- quam plerique Africam intellegunt -- Aethiopiamque non tenuit -- nisi forte quia in ipso climate sunt prouinciae Aegypti et longe per deserta uicinae, captis Aegyptiis, etiam istae prouinciae conturbatae sunt -- ; unde non dicit quod ceperit eas, sed per Libyas Aethiopiamque transierit.

44, 45. Et fama turbabit eum ab oriente et ab aquilone; et ueniet in multitudine magna ut conterat et interficiat plurimos, et figet tabernaculum suum Apedno inter maria super montem inclytum et sanctum; et ueniet usque ad summitatem eius; et nemo auxiliabitur ei. Et in hoc loco Porphyrius tale nescio quid de Antiocho somniat: "Pugnans" inquit "contra Aegyptos et Libyas Aethiopasque pertransiens, audiet sibi ab aquilone et oriente proelia concitari; unde et regrediens capiet Aradios resistentes et omnem in littore Phoenicis uastabit prouinciam; confestimque pergens ad Artaxiam regem Armeniae qui de orientis partibus mouebatur et interfectis plurimis ed eius exercitu, ponet tabernaculum suum in loco Apedno, qui inter duo latissima flumina est, Tigrin et Euphraten." Cumque hucusque processerit, in quo monte inclyto sederit et sancto, dicere non potest -- quamquam et inter duo maria eum sedere probare non possit, et stultum sit duo Mesopotamiae flumina duo maria interpretari -- ; montem autem inclytum idcirco praeteriit: quia secutus est Theodotionis interpretationem, qui ait: Inter media maria super montem Saba sanctum; cumque Saba nomen montis uel Armeniae uel Mesopotamiae putet, quare sanctus sit, dicere non potest -- etiam hac licentia mentiendi, possumus nos addere quod ille conticuit: "sanctum" dici "montem" quia, iuxta errorem Armeniorem, sit idolis consecratus -- . "Et ueniet" inquit "usque ad summitatem montis, in Elymaide prouincia, quae est ultima Persarum ad orientem regio; ibique uolens templum Dianae spoliare quod habebat infinita donaria, fugatus a barbaris est qui mira ueneratione fanum illud suspiciebant, et mortuus est maerore consumptus in Tabes oppido Persidis." Haec ille in suggillationem nostri artificam sermone composuit, quae, etiamsi potuerit approbare non de Antichristo dicta sed de Antiocho, quid ad nos, qui non ex omnibus scripturarum locis Christi probamus aduentum et Antichristi mendacium? pone enim haec dici de Antiocho, quid nocet religioni nostrae? numquid et in superiori uisione, ubi in Antiochum prophetia consummata est, aliquid de Antichristo dicitur? Dimittat itaque dubia, et manifestis haereat: qui sit ille lapis qui, de monte abscisus sine manibus, creuerit in montem magnum et orbem impleuerit et quadriformem imaginem contriuerit? qui sit ille filius hominis qui cum nubibus uenturus sit et staturus ante uetustum dierum et dandum sit ei regnum quod nullo fine claudatur omnesque populi, tribus ac linguae ipsi seruituri sint? Haec quae manifest sunt praeterit, et de Iudaeis asserit prophetari quos usque hodie seruire cognoscimus; et dicit eum, qui sub nomine Danielis scripsit librum, ad refocillandam spem suorum fuisse mentitum: non quo omnem historiam futuram nosse potuerit, sed quo iam facta memoraret; et in ultimae uisionis calumniis immoratur, "flumina" ponens pro "mari" et " montem inclytum et sanctum Apedno" quem ubi legerit nullam potest proferre historiam. Nostri autem extremum uisionis huius capitulum super Antichristo sic exponunt: quod, pugnans contra Aegyptios Lybiasque et Aethiopas, et tria cornua de decem cornibus conterens, auditurus sit de aquilonis et orientis partibus aduersum se bella consurgere; quod, ueniens cum magna multitudine ut conterat et interficiat plurimos, figet tabernaculum suum in Apedno iuxta Nicopolim, quae prius Emmaus uocabatur -- ubi incipiunt Iudaeae prouinciae montana consurgere -- ; denique, inde se rigens usque ad montem Oliueti, Hierosolymorum regio ascenditur; et hoc esse quod scriptura nunc dicit: "Et cum fixerit tabernaculum suum in montanae prouinciae radicibus inter duo maria -- mare uidelicet quod nunc appellatur Mortuum ab oriente, et mare Magnum in cuius littore Caeserea, Ioppe, Ascalon et Gaza sitae sunt -- , tunc ueniet usque ad summitatem montis eius, hoc est montanae prouinciae -- id est uerticem montis Oliueti, qui inclytus uocatur quia ex eo Dominus atque Saluator ascendit ad Patrem -- ; et nullus Antichristo poterit auxiliari, contra se Domino saeuiente." Et asserunt: ibi Antichristum esse periturum, unde Dominus ascendit ad caelos. "Apedno" uerbum compositum est quod, si diuidas, intellegi potest Apónou autou, id est "solii sui," et est sensus: "Et figet tabernaculum suum et throni sui inter maria super montem inclytum et sanctum;" hunc locum ita interpretatus est Symmachus, quid in latino sonat: Et extendet papiliones equitatus sui inter maria super montem fortitudinis sanctum, et ueniet usque ad uerticem montis; Theodotio uero sic uertit: Et figet tabernaculum suum Apedno inter maria in monte Saba sancto, et ueniet usque ad partem eius; Aquila ita: Et plantabit tabernaculum praetorii sui Apedno inter maria in monte glorioso et sancto, et ueniet usque ad finem eius; soli Septuaginta, omni se nomibus quaestione liberantes, interpretati sunt: Et statuet tabernaculum suum tunc inter maria et montem uoluntatis sanctum, et ueniet hora consummationis eius; quod Apollinaris secutus, de nomine "Apedno" omnino conticuit -- haec ideo prolixus posui: ut et Porphyrii ostendam calumniam quia haec omnia ignorauit aut nescire se finxit, et scripturae sanctae difficultatem cuius intellegentiam absque Dei gratia et doctrina maiorum sibi imperitissimi uel maxime uindicant -- ; notandum autem quod cum "pe" littera hebraeus sermo non habeat, sed pro ipsa utatur "phe" cuius uim graecum "phi" sonat -- in isto tantum loco apud Hebraeos scribatur quidem "phe" sed legatur "pe" -- ; quod autem Antichristus ueniat usque ad summitatem montis sancti et inclyti et ibi pereat, Esias plenius loquitur: Praecipitabit Dominus in monte sancto faciem dominatoris tenebrararum super omnes gentes (et eum qui dominatur cunctis populis), et unctionem quae uncta est contra uniuersas nationes.

XII. 1-3. In tempore autem illo consurget Michael, princeps magnus qui stat pro filiis populi tui, et ueniet tempus quale non fuit ex eo quo gentes esse coeperunt usque ad tempus illud. Et in tempore illo saluabitur populus tuus, omnis qui inuentus fuerit scriptus in libro. Et multi de his qui domiunt in terrae puluere uigilabunt, alii in uitam aeternam, alii in opprobrium ut uideant semper. Qui autem docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos quasi stellae in perpetuas aeternitates. Hactenus Porphyrius utcumque se tenuit, et tam nostrorum imperitus quam suorum male eruditis imposuit; de hoc capitulo quid dicturus est -- in quo mortuorum describitur resurrectio, "aliis suscitatis in uitam aeternam, et aliis in opprobrium sempiternum" -- ? Non potest dicere qui fuerint, sub Antiocho, "fulgentes quasi spendor firmamenti, et alii quasi stellae in perpetuas aeternitas;" sed quid non faciat pertinacia! quasi contritus coluber leuat caput et, moriturus, in eos qui morituri sunt uenena diffundit: "Et hoc" inquit " de Antiocho scriptum est quia, uadens in Persidem, Lysiae -- qui Antiochiae et Phoenici praeerat -- reliquit exercitum ut aduersum Iudaeos pugnaret urbemque eorum Hierusalem subuerteret -- quae omnia narrat Iosephus, Historiae auctor hebraeae -- , quod talis fuerit tribulatio qualis numquam, et tempus aduenerit quale nos fuit ex eo quo gentes esse coeperunt usque ad illud tempus; reddita autem uictoria et caesis Antiochi ducibus ipsoque Antiocho in Perside mortuo, saluatus est populus Israel: omnes qui scripti erant in libro Dei hoc est qui legem fortissime defenderunt, et e contrario qui deleti sunt de libro hoc est qui praeuaricatores exstiterunt legis et Antiochi fuerunt partium; tunc ait "hii qui quasi in terrae puluere dormiebant et operti erant malorum pondere et quasi in sepulcris miseriarum reconditi, ad insperatuam uictoriam de terrae puluere surrexerunt et de humo eleuauerunt caput, custodes legis resurgentes in uitam aeternam et praeuaricatores in opprobrium sempiternum; magistri autem atque doctores qui legis habuere notitiam, fulgebunt quasi caelum, et qui inferiores populos exhortati sunt ad custodiendas caeremonias Dei, ad instar astrorum fulgebunt in perpetuas aeternitates;" ponit quoque historiam de Machabaeis in qua dicitur multos Iudaeorum sub Mathathia et Iuda Machabaeo ad eremum confugisse et latuisse in speluncis et cauernis petrarum ac post uictoriam processisse: et haec metaphorikos quasi de resurrectione mortuorum esse praedicta. Tempore autem Antichristi talem tribulationem fore qualis numquam fuit ex eo quo gentes esse coeperunt, uerius intellegitur; ponamus enim uicisse Lysiam qui uictus est, et penitus oppressos esse Iudaeos qui uicerunt: numquid fuit tanta tribuilatio quanta eo tempore quo Hierusalem capta ets a Babyloniis templumque subuersum et omnis populus ductus in captiuitatem? Oppresso igitur Antichristo et spiritu Saluatoris exstincto, saluabitur populus qui scriptus fuerit in libro Dei; et, pro diuersitate meritorum; alii resurgent in uitam aeternam, alii in opprobrium sempiternum, magistri habebunt similtudinem caeli, et qui alios erudierint stellarum fulgori comparabuntur: non enim sufficit scire sapientiam nisi et alios erudias, tacitusque sermo doctrinae, alium non aedificans, mercedem otii recipere non potest -- quem locum Theodotio, item uulgata editio, ita expressit: Et intellegentes fulgebunt quasi splendor firmamenti, et de iustis plurimi quasi stellae in aeternum et ultra -- . Solent nonnulli quaerere: utrum doctus sanctus et simplex sanctus eandem mercedem habeant et unam in caelestibus mansionem; unde nunc iuxta Theodotionem dicitur: quod docti similitudinem caeli habeant, et absque doctrina iusti stellarum fulgori comparentur: tantumque sit inter eruditam sanctitatem et sanctum rusticitatem, quantum caelum distet et stellae.

4. Tu autem, Daniel, clude sermones et signa librum usque ad tempus statutim; pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia. Qui Daniel multiplicem reuelauerat ueritatem, ipse, occulta esse significans quae locutus est, praecipit: ut inuoluat sermones et signet librum, ut legant plurimi et quaerant historiae ueritatem et, propter obscuritatis magnitudinem, diuersa opinentur -- quod enim ait: Pertransibunt (id est percurrent) plurimi, multorum significat lectionem: solemus enim dicere: "percurri librum" et "pertransui historiam" -- ; quod quidem et Esaias de obscuritate sui uoluminis loquitur: Et erunt sermones libri istius quasi uerba uoluminis signati; quod si dederint homini nescienti litteras, dicentes ei: Lege, respondebit: Nescio, non noui litteras. Si autem dederint illud homini scienti litteras, ex dixerint: Lege librum, respondebit: Non possum legere, quia signatus est, et in Apocalypsi Ioannis: liber uidetur signatus sigillis septem intus et foris, cumque nullus possit signacula ipsius soluere, ait Ioannis: Flebam nimis. Et uenit uox, dicens: Ne plores; ecce uicit leo de tribu Iuda, radix Daniel, aperire librum et soluere signacula eius -- librum autem istum potest soluere qui scripturarum sacramenta cognouit, et intellegit ainígmata et uerba tenebrosa propter mysteriorem magnitudinem, et interpretatur parabolas, et occidentem litteram transfert ad spiritum uiuificantem -- .

5, 6. Et uide ego Daniel, et ecce quasi alii duo stabant, unus hinc super ripam fluminis, alius inde ex altera ripa fluminis. Et dixi uiro qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas fluminis: Vsquequo finis horum mirabilium? Vidit Daniel duos angelos stantes ex utraque parte super ripam Babylonii fluminis -- qui cum hic ponatur absque nomine, secundum praeteritam uisionem puto eum esse "Tigrin" qui hebraice dicitur "eddechel" -- . Et tamen non interrogat eos qui stabant super utramque ripam, sed eum -- quem "in principio uiderat" -- : Qui inductus erat uestibus lineis (siue byssinis, quod hebraice dicitur baddin), et hic ipse angelus stabat super aquas fluminis Babylonii, suo eas calcans pede -- ex quo intellegimus superiores duos angelos quos uidit stantes super ripam et non interrogat nec putat sciscitatione condignos angelos esse Persarum atque Graecorum, hunc autem esse angelum clementissimum qui orationes Danielis in conspectu Dei obtulerat quando ei uiginti et una die Persarum angelus resistebat -- ; interrogat autem haec mirabilia, quae in praesenti uisione dicuntur quo complenda sint tempore -- quod Porphyrius more suo de Antiocho, nos de Antichristo interpretamur -- .

7a. Et audiunt uirum qui indutus erat lineis, qui stabat super aquas flumines, cum leuasset dexteram et sinistram suam in caelum, et iurasset per uiuentem in aeternum: Quia in tempus et tempora et dimidium temporis. "Tempus et tempora et dimidium temporis," "tres et semis annos" interpretantur Porphyrius; quod et nos, iuxta scripturarum sanctarum idíoma, non negamus -- nam et supra legimus quod septem tempora transierint super Nabuchodonoser, id est septem anni efferationis eius; et in uisione quattuor scriptum est bestiarum -- leonis et ursi, pardi, et alterius bestiae cuius nomen tacetur: quae regnum significat Romanorum -- et postea de Antichristo, quod: Tres reges humiliet, et sermones contra Excelsum loquatur, et sanctos Altissimi conterat, et putabit, ait, quod possit mutare tempora et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis; et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur regnum, et dispereat usque in finem; et manifeste de aduentu Christi atque sanctorum dicit: Regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est subter omne caelum detur populo sanctorum Altissimi; cuius regnum regnum sempiternum est, et omnes reges seruient ei et obedient. Si itaque superiora, quae perspicue de Antichristo scripta sunt, refert Porphyrius ad Antiochum et ad tres et semis annos quibus templum dicitur fuisse desertum, ergo et hoc quod sequitur: Regnum eius sempiternum, et omnes reges seruient et obedient, debet probare super Antiocho uel, et ipse putat, super populo Iudaeorum, quod nequaquam stare manifestum est: legimus in Machabaeorum libris -- Iosephus quoque in eandem consentit opinionem -- quod tribus annis templum pollutum fuerit in Heirusalem et in eo Iouis idolum steterit, sub Antiocho Epiphae centesimo quadragesimo quinto anno regni Macedonum a Seleuco: mense euisdem anni nono usque ad mensem nonum centesimi quadragesimi octaui anni, qui faciunt annos tres; sub Antichristo autem non tres anni, sed tres et semis -- hoc est mille ducenti nonaginta dies desolationis templi et euersionis -- futuri esse dicuntur -- .

7b. Et cum completa fuerit dispersio manus populi sancti, complebuntur uniuersa haec. "Quando" inquit "populus Dei dispersus fuerit -- uel Antiocho persequente, ut uult Porphyrius, uel Antichristo, ut nostri uerius probant -- , tunc haec omnia complebuntur."

8-10. Et ego audiui et non intellexi, et dixi: Domine mi, quid erit post haec? Et ait: Vade, Daniel, quia clausi signatique sunt sermones usque ad tempus consummationis. Eligentur et dealbabuntur et quasi ignis probabuntur multi, et impie agent impii, neque intelligent omnes impii; porro docti intellegent. Vult propheta intellegere quod uiderat immo quod audierat, et futurorum cupit cognoscere ueritatem; audierat enim regum bella diuersa et inter se proelia et multiplicem historiam, sed nomina non audierat singulorum. Si autem propheta audiuit et non intellexit, quid faciant hii qui signatum librum et usque ad tempus consummationis multis obscuritatibus inuolutum, praesumptione mentis edisserunt? "cum autem" inquit "finis aduenerit, impii non intellegere poterunt:" In peruersam enim animam non introibit sapientia, nec potest se infundere corpori quod peccatis subditum est.

11. Et a tempore quo ablatum fuerit iuge sacrificium, et posita fuerit abominatio in desolatione dies mille ducenti nonaginta. Hos mille ducentos nonaginta dies Porphyrius in tempore uult Antiochi, et in desolatione templi esse completos quam et Iosephus et Machabaeorum, ut diximus, liber tribus tantum annis fuisse commemorant; ex quo perspicuum est: tres istos et semis annos de Antichristi dicit temporibus, qui tribus et semis annis, hoc est mille ducentis nonaginta diebus, sanctos persecuturus est et postea corruiturus in monte inclyto et sancto. A tempore igitur endelechismou -- quod nos interpretati sumus "iuge sacrificium" -- quando Antichristus orbem obtinens Dei cultui interdixerit, usque ad interfectionem eius, tres semis anni, id est mille ducenti et nonaginta dies, complebuntur.

12. Beatus qui exspectat et peruenit usque ad dies mille trecentos triginta quinque. "Beatus" inquit "qui, interfecto Antichristo, dies supra numerum praefinitum quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Saluator in sua maiestate uenturus; quare autem, post interfectionem Antichristi, quadraginta quinque dierum silentium sit, diuinae scientiae est, nisi forte dicamus: dilatio regni sanctorum patientiae conprobatio est. Porphyrius hunc locum sic edisserit, ut: quadraginta quinque dies qui super mille ducentos nonaginta sunt, uictoriae contra duces Antiochi tempus significent, quando Iudas Machabaeus fortiter dimicauit et emundauit templum idolumque contriuit et uictimas obtulit in templo Dei; quod recte diceret si Machabaeorum liber tribus et semis annis templum scriberet fuisse pollutum et non tribus.

13. Tu autem, Daniel,unde ad praefinitum, et requiesce, et stabis in sorte tua in fine dierum. (Pro quo Theodotio ita interpretatus est: Tu autem unde, et requiesce, et resurges in ordine tuo in consummatione dierum.) Quo uerbo ostenditur omnem prophetiam uicinam esse resurrectioni omnium mortuorum quando et propheta surrectus est, et frustra Porphyrium quae in typo Antiochi de Antichristo dicta sunt uelle omnia referre ad Antiochum. Cuius calumniae, ut diximus, plenius responderunt Eusebius Caesariensis et Apollinaris Laodicenus et ex parte disertissimis uir martyr Methodius, quae qui scire uoluerit in ipsorum libris poterit inuenire.