Passio sanctorum apostolorum Petri et Pauli

Edited by R. A.Lipsius and M. Bennet

Cum uenisset Paulus Romam, conuenerunt ad eum omnes Iudaei dicentes: Nostram fidem, in qua natus es, ipsam defende. non est enim iustum, ut cum sis Hebraeus ex Hebraeis ueniens, gentium te magistrum iudices, et incircumcisorum defensor factus tu cum sis circumcisus, fidem circumcisionis euacues. cum ergo Petrum uideris, suscipe contra eius doctrinam, quia omnem obseruationem nostrae legis euacuauit, exclusit sabbatismum et neomenias et legitimas ferias exinaniuit.

Quibus Paulus respondit: Me Iudaeum esse et uerum Iudaeum, hinc poteritis probare, cum et sabbatum obseruare et circumcisionem uere poteritis aduertere. nam sabbato die requieuit ab omnibus operibus deus. nos habemus patres et patriarchas et legem. quid tale praedicat Petrus in regno gentium? sed et si forte aliquam uult introducere nouam doctrinam, sine conturbatione et sine inuidia et sine strepitu nuntiate ei, ut nos uideamus, et in uestro conspectu illum ego conuincam. quod si forte doctrina eius fuerit uero testimonio et Hebraeorum libris munita, decet nos omnes oboedire ei.

Haec et his similia dicente Paulo perrexerunt Iudaei ad Petrum et dixerunt ei: Paulus ex Hebraeis uenit, rogat te ut uenias ad eum, quoniam hi qui eum adduxerunt dicunt non eum se posse dimittere, ut uideat quem uult, antequam eum Caesari insinuent. Audiens haec Petrus gaudio gauisus est magno et statim exsurgens perrexit ad eum. uidentes autem se prae gaudio fleuerunt et in amplexibus suis diutissime morati inuicem se lacrimis infuderunt.

Cumque Paulus illi omnem textum suorum casuum indicasset et qualiter nauigii fatigationibus aduenisset et Petrus dixisset illi, quas a Simone mago pateretur insidias, abscessit Petrus ad uesperum, mane die altero reuersurus.

Cumque aurora diei daret initium, ecce Petrus adueniens inuenit multitudinem Iudaeorum ante fores Pauli. erat autem inter Iudaeos Christianos et gentiles infinita conturbatio. Iudaei enim dicebant: Nos genus sumus electum regale amicorum dei, Abrahae, Isaac et Iacob et omnium prophetarum, cum quibus locutus est deus, quibus ostendit mirabilia magna et secreta sua. uos autem ex gentibus, nihil in semine uestro magnum, nisi in idolis et sculptilibus inquinati et execrabiles extitistis.

Haec et his similia dicentibus Iudaeis, gentes respondebant dicentes: Nos mox ut audiuimus ueritatem, reliquimus errores nostros et secuti eam sumus. uos autem et paternas uirtutes scistis et prophetarum signa uidistis et legem accepistis et mare pedibus siccis transistis, et inimicos uestros demersos uidistis et columna nubis uobis per diem in caelo apparuit et ignis per noctem, et manna uobis de caelo data est, et de petra uobis aquae fluxerunt: et post omnia haec idolum uobis uituli fabricastis et adorastis sculptile. nos autem nulla signa uidentes credimus deum hunc, quem uos non credentes dereliquistis.

Haec et his similia contendentibus dixit apostolus Paulus, non debere eos has contentiones inter se suscipere, sed hoc magis adtendere, quia complesset deus promissa sua, quae iurauit ad Abraham patrem nostrum, quod 'in semine eius hereditarentur omnes gentes': 'non est enim personarum acceptio apud deum. quicumque enim in lege peccassent, secundum legem iudicarentur; qui uero sine lege deliquissent, sine lege perirent.' est enim in humanis sensibus tanta sanctitas, ut bona laudet naturaliter et puniat mala, quae inter se inuicem cogitationes aut accusantes puniat aut remuneret excusantes.

Haec et his similia Paulo dicente factum est ut mitigati essent et Iudaei et gentes. sed principes Iudaeorum insistebant. Petrus uero his qui eum arguebant, quod synagogas eorum interdicerent, dixit: Audite, fratres, sanctum spiritum promittentem patriarchae Dauid, quod de fructu uentris eius poneret super sedem suam. hunc ergo cui dixit pater de caelis: 'Filius meus es tu, ego hodie genui te,' hunc crucifixerunt per inuidiam principes sacerdotum. ut impleret autem redemtionem necessariam saeculo, permisit se haec omnia sustinere, ut sicut ex costa Adae fabricata est Eua, sic ex latere Christi in cruce positi fabricaretur ecclesia, quae non haberet maculam neque rugam.

Hunc deus aditum aperuit omnibus filiis Abrahae et Isaac et Iacob, ut sint in fide ecclesiae et non in infidelitate synagogae. conuertimini ergo et intrate in gaudium Abrahae patris uestri, quia quod ei promisit deus adimpleuit. unde et propheta canit: 'Iurauit dominus et non paenitebit eum, tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.' sacerdos enim in cruce factus est, cum hostiam sui corporis et sanguinis pro omni saeculo sacrificium praebuisset.

Haec et his similia dicentibus Petro et Paulo pars maxima populorum credidit, et perpauci fuerunt, qui non crediderunt, qui et ipsi simulata fide, non tamen aperte possent eorum neglegere monita uel praecepta. uidentes autem maiores synagogarum et gentium pontifices sibi per praedicationem eorum finem specialiter fieri, egerunt hoc ut sermo eorum in murmurationem populi ueniret. unde factum est ut Simonem magum Neroni praeferrent et istos culparent. innumerabiles enim populi dum conuerterentur ad dominam per praedicationem Petri, contigit etiam uxorem Neronis Liuiam et Agrippae praefecti coniugem nomine Agrippinam ita conuerti, ut a latere se suorum maritorum auferrent. per Pauli uero praedicationem multi deserentes militiam adhaerebant deo, ita ut etiam ex cubiculo regis uenirent ad eum, et facti Christiani nollent reuerti ad militiam neque ad palatium.

Hine populis seditiosam murmurationem agentibus Simon excitatus est in zelum, et coepit de Petro multa mala dicere, dicens eum magnum esse et seductorem. credebant autem illi hi qui mirabantur signa eius. faciebat enim serpentem aereum mouere se, et lapideas statuas et aereas ridere et mouere, se ipsum autem currere et subito in aere uidere.

Contra haec Petrus infirmos curabat uerbo, caecos uidere faciebat orando, daemonia iussu fugabat, interea et ipsos mortuos suscitabat. dicebat autem ad populum, ut ab eius seductione non solum fugerent, sed etiam detegerent eum, ne uiderentur diabolo consentire.

Sicque factum est ut omnes religiosi uiri execrantes Simonem magum, sceleratum eum adsererent; Simoni uero adhaerentes Petrum magum, quod ipsi erant cum Simone, falso testimonio adfirmarent. qui sermo usque ad Neronem Caesarem uenit; et Simonem magum ut ad se ingrederetur praecepit.

Qui ingressus coepit stare ante illum et subito mutare effigies, ita ut fieret subito puer et posthaec senior, altera uero hora adolescentior, mutabatur sexu, aetate, et per multas figuras diaboli ministerio bachabatur. quod cum uideret Nero, uere hunc esse dei filium aestimabat. Petrus uero apostolus dicebat hunc furem esse, mendacem, magum, turpem, sceleratum, apostaticum, et in omnibus quae sunt dei praecepta aduersarium ueritatis, nihilque superesse nisi ut iussu dei eius iniquitas manifestata omnibus panderetur.

Tunc ingressus ad Neronem Simon dixit: Audi me, bone imperator, ego sum filius dei, qui de caelo descendi. usque modo Petrum qui se dicit apostolum solum patiebar; nunc ergo geminatum est malum. Paulus denique qui et ipse eadem docet et contra me sentit, simul dicitur cum eo praedicare. quos constat quia nisi de interitu eorum cogitaueris, regnum tuum stare non poterit.

Tunc Nero sollicitudine cumulatus festinanter ad se eos iussit adduci. alia autem die cum introissent ad Neronem Simon magus et apostoli Christi Petrus et Paulus, Simon dixit: Hi sunt discipuli illius Nazareni, quibus iam non est tam bene, ut sint de plebe Iudaeorum. Nero dixit: Quid est Nazareus? Simon dixit: Est ciuitas in Iudaea, quae semper aduersum uos fecit; haec Nazareth dicitur: ex ipsa fuit magister eorum.

Nero dixit: Deus omnem hominem monet et diligit; tu quare eos persequeris? Simon dixit: Istud hominum est genus, qui totam Iudaeam peruerterunt, ne mihi crederent. Nero ad Petrum ait: Quare tam perfidi estis uos uel genus uestrum? Tunc Petrus ad Simonem ait: Omnibus inponere potuisti, mihi autem numquam; ipsos autem quos deceperas, per me deus de suo errore reuocauit. et cum expertum tibi sit, quod me superare non possis, miror qua fronte in conspectu regis te iactes, ut putes per artem tuam magicam Christi discipulos superare.

Nero dixit: Quid est Christus? Petrus dixit: Hic est, quem hic Simon magus se esse adfirmat; hic autem est homo nequissimus et opera eius diabolica. si autem uis scire, bone imperator, quae gesta sunt in Iudaea de Christo, accipe litteras Pontii Pilati missus ad Claudium, et ita cognoscis omnia. Nero autem iussit eas accipi et in suo conspectu recitari. Exemplar epistolae.

Pontius Pilatus Claudio suo salutem. nuper accidet quod ipse probaui, Iuaeos per inuidiam se suosque posteros crudeli condempnatione punisse. denique cum promissum haberent patres eorum quod illis deus eorum mitteret de caelo sanctum suum, qui eorum rex merito diceretur, et hunc se promiserit per uirginem missurum ad terras.

is itaque me praeside in Iudaea Hebraeorum deus cum uenisset, et uidissent eum caecos inluminasse, leprosos mundasse, paralyticos curasse, daemones ab hominibus fugasse, mortuos suscitasse, imperasse uentis, ambulasse siccis pedibus super undas maris et multa alia mirabilia fecisse: cum omnis populus Iudaeorum dei filium hunc esse dicerent, inuidia contra eum ducti sunt principes sacerdotam et tenuerunt eum et mihi tradiderunt, et alia pro aliis mihi de eo mentientes dixerunt, istum magum esse et contra legem eorum agere.

Ego autem credidi ita esse et flagellatum tradidi illum arbitrio eorum. illi autem crucifixerunt eum et sepulto custodes adhibuerunt. ille autem militibus meis custodientibus die tertio resurrexit. in tantum autem exarsit nequitia Iudaeorum, ut darent pecuniam eis dicentes: Dicite quia discipuli eius corpus ipsius rapuerunt. Sed cum accepissent pecuniam, quid factum fuerit tacere non potuerunt. nam et illum resurrexisse testati sunt se uidesse, et a Iudaeis pecuniam accepisse. haec ideo ingessi ne quis aliter mentiatur, et existimes credendum mendaciis Iudaeorum.

Cumque perlecta fuisset epistola, Nero dixit: Dic mihi, Petre, ita per illum omnia gesta sunt? Petrus ait: Ita, non te fallo; sic enim est, bone imperatur. hic Simon plenus mendaciis et fallaciis circumdatus, ut putet se qui homo est, etiam hoc esse quod deus est. in Christo enim est omnis summa uictoria per deum et hominem, quem adsumpsit illa maiestas inconprehensibilis, quae per hominem hominibus dignata est subuenire. in isto autem Simone sunt duae substantiae, hominis et diaboli, qui per hominem conatur hominibus inpedire.

Simon dixit: Mirot te, bone imperator, hunc te alicuius momenti existimare, hominem inperitum, piscatorem, mendacissimum, et nec in uerbo nec in genere nec in aliqua praeditum potestate. sed ne diutius hunc patiar inimicum, modo praecipiam angelis meis, ut ueniant et uindicent me de isto. Petrus dixit: Non timeo angelos tuos, illi autem me poterunt timere in uirtute et confidentia Iesu Christi domini mei, quem te esse mentiris.

Nero dixit: Non times, Petre, Simonem qui diuinitatem suam rebus adfirmat? Petrus dixit: Diuinitas in eo est qui cordis rimatur arcana. dicat nunc mihi quid cogito uel quid facio. quam cogitationem meam, antequam hic mentiatur, prius tuis auribus insinuo, ut non audeat mentiri quae cogito. Nero dixit: Accede huc, et dic mihi quid cogitas. Petrus dixit: Iube mihi adferri panem ordeaceum et occulte dari. Cumque hoc iussum fuisset occulte adferri et dari Petro, Petrus dixit: Dicat nunc, Simon, quid cogitatum, quid dictum, quidue sit factum.

Nero dixit: Vis ergo ut credam quia haec Simon ignorat, qui et mortuam suscitauit et se ipsum decollatum post diem tertium repraesentauit, et quicquid dixit ut faceret, fecit? Petrus dixit: Sed coram me non fecit. Nero dixit: Sed me adstante haec omnia fecit; nam et angelos iussit ad se uenire, et uenerunt. Petrus dixit: Ergo si quod maximum est fecit, quare quod minus est non facit? Dicat quid cogitauerim et quid fecerim. Nero dixit: Quid dicis, Simon? ego me inter uos non conuenio. Simon dixit: Petrus dicat, quid cogitem uel quid fecerim. Petrus dixit: Quid cogitet Simon, me scire docebo, dum fecerim quid cogitauerit.

Simon dixit: Hoc scias, bone imperator, quia cogitationes hominum nemo nouit nisi unus deus. ceterum Petrus mentitur. Petrus dixit: Tu ergo, qui filium dei te esse dicis, dic quid cogitem; quid fecerim modo in occulto, si potes, exprime. Petrus enim benedixerat panem quem acceperat ordeaceum et fregerat et dextera atque sinistra in manica collegerat.

Tunc Simon indignatus quod dicere non posset secretum apostoli, exclamauit dicens: Procedant canes magni et deuorent eum in conspectu Caesaris. Et subito apparuerunt canes mirae magnitudinis et impetum fecerunt in Petrum. Petrus uero extendens manus in orationem, ostendit canibus eum quem benedixerat panem; quem ut uiderunt canes subito nusquam conparuerunt. tunc Petrus dixit ad Neronem: Ecce ostendi tibi scisse me quid cogitauerit Simon, non uerbis, sed factis; nam qui angelos promiserat contra me esse uenturos, canes exhibuit, ut se ostenderet non divuinos angelos sed caninos habere.

Tunc Nero ad Simonem dixit: Quid est, Simon? puto uicti sumus. Paulus respondit: Hoc scito, Caesar, quia si dimiseris istum magnum tanta agere, magnum malum patriae tuae adcrescet, et regnum tuum ab statu suo deiciet. Nero Simoni dixit: Quid dicis tu, Simon? Simon dixit: Ego nisi me aperte demonstrauero deum esse, nemo mihi uenerationem debitam exhibebit. Nero dixit: Et quid modo moraris et non ostendis te deum esse, ut isti puniantur?

Simon dixit: Iube mihi turrim altam fabricare ex lignis, et ascendam super eam, et uocabo angelos meos et praecipiam eis ut cunctis uidentibus in caelum perferant me ad patrem meum. hoc isti dum facere non potuerint, probabis eos homines esse inperitos. Nero autem Petro dixit: Audisti, Petre, quod Simon dixit? ex hoc apparebit quantam uirtutem habeat uel ipse uel deus tuus. Petrus dixit: Optime imperator, si uelles, poteras intellegere quia daemonio plenus est. Nero dixit: Quid mihi uerborum ambages circuitus facitis? Crastinus dies uos probabit.

Simon dixit: Credis, bone imperator, quia magus sum, cum mortuus fuerim et resurrexerim? Egerat enim perfidas Simon praestigio suo, ut diceret Neroni: Iube me decollari in obscuro et ibidem dimitti occisum, et si non tertia die resurrexero, scias me magum fuisse: si autem resurrexero, scias me esse filium dei.

Et cum hoc fieri iussisset Nero, in obscuro egit arte magica ut aries decollaretur; qui aries tamdiu Simon uisus est quamdiu decollaretur. decollatus autem in obscuro, cum scrutatus fuisset is, qui eum decollauerat, et caput eius protulisset ad lumen, inuenit caput berbicinum; sed nihil uoluit regi dicere, ne se ipsum detegeret qui iussus fuerat hoc in abditis perpetrare. hinc ergo dicebat Simon, se die tertia resurrexisse, quia caput et membra berbicis tulerat, sanguis uero ibidem congelauerat. et tertia die ostendit se Neroni et dixit: Fac sanguinem meum qui effusus est extergi: quia ecce qui decollatus fueram, sicut promisi, die tertia resurrexi.

Cum ergo dixisset Nero: Crastinus dies uos probabit; conuersus ad Paulum ait: Tu Paule, quare nihil loqueris? aut quis te docuit aut quem magistrum habuisti, aut qualiter in ciuitatibus docuisti, uel quales exstiterunt per tuam doctrinam? puto enim nullam te habere sapientiam, nec uirtutem aliquam posse perficere. Paulus respondit: Putas me contra hominem perfidum et desperatum magum maleficum, qui animam suam morti destinauit, cuius interitus et perdito cito adueniet, debere loqui? qui fingit se esse quod non est, et arte magica hominibus ad perditionem inludit?

Huius tu uerba si uolueris audire uel fouere eum, perdes animam tuam et imperium tuum. hic enim homo possimus est, et sicut Aegyptii magi Iamnes et Mambres qui Pharaonem et excercitum eius miserunt in errorem, quousque demergerentur in mari: sic et hic per patris sui diaboli peritiam hominibus persuadet et multa mala facit per nicromantiam et cetera mala, si quia sunt apud homines, et sic multos incautos seducit ad temptationem imperii tui.

Ego autem uerbum diaboli, quod per hunc hominem diffundi uideo, gemitibus cordis mei ago cum spiritu sancto, ut cito possit ostendi quid sit. nam quantum se exaltari putat ad caelos, tantum demergetur in infernis inferioribus, ubi est fletus et stridor dentium.

De doctrina autem magistri mei, de qua me interrogasti, non eam capiunt, nisi qui fidem mundi pectoris adhibuerint. nam quaecumque sunt pacis et caritatis, ea docui: per ciruitum ab Hierusalem usque Illiricum repleui uerbum pacis.

Docui, ut homines se inuicem diligant. docui ut inuicem se honore praeueniant. docui sublimes et diuites non se extollere et sperare in incerto diuitiarum, sed in deo ponere spem suam. docui mediocres uictu et uestimento contentos esse. docui pauperes in sua egestate gaudere. docui patres docere filios suos disciplinam timoris dei. docui filios obtemperare parentibus et monitis salutaribus. docui possidentes reddere tributum cum sollicitudine. docui negotiatores reddere uectigalia ministris reipublicae. docui uxores diligere uiros suos et timere eos quasi dominos. docui uiros fidem seruare coniugibus, sicut illi sibi seruare pudorem omnimodis uolunt. quod enim punit maritus in uxore adultera, hoc punit in marito adultero ipse pater et conditer rerum deus. docui dominos ut mitius cum seruis suis agant. docui seruos ut fideliter et quasi deo ita seruiant dominis suis. docui ecclesias credentium unum et omnipotentem inuisibilem et inconprehensibilem colere deum.

Haec autem mihi doctrina non ab homines neque per hominem aliquem data est, sed per Iesum Christum et patrem gloriae, qui mihi de caelo locutus est. et dum me mitteret ad praedicationem dominus meus Iesus Christus, dixit mihi: 'Vade et ego ero in te spiritus uitae omnibus credentibus in me; et omnia quaecumque dixeris aut feceris ego iustificabo.'

Nero his auditis obstupuit et conuersus ad Petrum dixit: Tu quid dicis? Et Petrus ait: Omnia quaecumque locutus est Paulus uera sunt. nam multi anni sunt, per quos accepi litteras ab episcopis nostris, qui sunt in uniuerso orbe Romano, et paene omnium ciuitatum episcopi scripserunt mihi de factis et dictis eius. nam cum persecutor esset legis Christi, nox eum de caelo uocauit et docuit ueritatem, quia non erat per inuidiam. inimicus fidei nostrae sed per ignorantiam. fuerunt enim ante nos pseudochristi, sicut est Simon, fuerunt et pseudoapostoli, fuerunt et pseudoprophetae, qui contra sacros apices uenientes euacuare studuerunt ueritatem. et contra hos necesse erat agere hunc uirum, qui ex infantia sua nihil aliud studii gesserat, nisi diuinae legis scrutari mysteria, in quibus hoc didicerat, ut defensor ueritatis et persecutor existeret falsitatis. quia ergo persecutio eius non ex aemulatione fiebat, sed ex defensione legis, ipsa ueritas eum de caelo adlocuta est dicens ei: 'Ego sum ueritas quam defendis: cessa me persequi, quia ego ipsa sum pro qua uideris dimicare contra inimicos ueritatis.' ergo cum cognouisset ita esse, deseruit quod defendebat et coepit defendere hanc quam persequebatur semitam Christi, qui est uia pure ambulantibus, ueritas nihil fallentibus et uita credentibus sempiterna.

Simon dixit: Bone imperator, intellege conspirationem horum duorum aduersum me. ego enim sum ueritas et isti aduersum ne sapiunt. Petrus dixit: Nulla ueritas in te est, sed ex solo mendacio omnia ista dicis et facis.

Nero dixit: Paule tu quid dicis? Paulus dixit: Quae a Petro audisti, hoc et a me dictum crede. unum enim sentimus, quia unum habemus dominum Iesum Christum. Simon dixit: Putas me, bone imperator, cum his habere disputationem, qui aduersum me consensum fecerunt? Et conuersus ad apostolos dei dixit: Audite, Petre et Paule; si hic uobis nihil possum facere, ueniemus ubi uos oportet me iudicare. Paulus dixit: Bone imperator, uide quales nobis minas ostendit. Petrus dixit: Cur non inrides hominem uanum et alieni capitis, qui ludificatus a daemoniis putat se manifestari non posse?

Simon dixit: Ego uobis parco, quousque ostendam uirtutem meam. Paulus dixit: Quasi tu hinc exiturus sis sanus. Petrus dixit: Nisi uiderit Simon uirtutem domini nostri Iesu Christi, non credit se Christum non esse. Simon dixit: Sacratissime imperator, noli istis credere, quia hi sunt qui circumciduntur et circumcidunt. Paulus dixit: Nos antequam ueritatem cognosceremus, carnis circumcisionem tenuimus; at ubi ueritas apparuit, cordis circumcisione et circumcidimur et circumcidimus. Petrus dixit: Si mala est circumcisio, tu quare circumcisus es?

Nero dixit: Ergo et Simon circumcisus est? Petrus dixit: Nec aliter poterat decipere animas, nisi se Iudaeum simularet et legem dei docere ostenderet. Nero dixit: Tu, Simon, ut uideo, zelo decueris et ideo istos persequeris. est enim ut uideo, zelus magnus inter te et Christum eorum, et uereor ne ab eis conuincaris, et magnis malis consumptus esse uidearis. Simon dixit: Seduceris, imperator. Nero dixit: Quid est seduceris? hoc quod in te uideo hoc dico, euidenter te aduersarium esse Petri et Pauli et magistri eorum.

Simon dixit: Pauli Christus magister non fuit. Paulus dixit: Qui Petrum praesens docuit, ipse me per reuelationem instruxit. nam quod nos accusat circumcisos, dicat ipse, quare circumcisus sit. Simon dixit: Quare me hoc interrogatis? Paulus dixit: Est ratio ut te interrogemus. Nero dixit: Cur uereris respondere illis? Simon dixit: Ideo quia a deo praecepta est circumcisio illo tempore quo ego eam suscepi.

Paulus dixit: Audis, bone imperator, quid dixerit Simon? si ergo bona est circumcisio, quare tu circumcisos tradidisti, et coegisti eos praecipitanter occidi? Nero dixit: Sed nec de uobis bene sentio. Petrus et Paulus dixerunt: An tu de nobis sentias bene uel male, non ad rem pertinet. nobis enim necesse est ut quod promisit magister noster fiat. Nero dixit: Quid si ego noluero? Petrus dixit: Non quod tu uolueris, sed quod nobis ille pollicitus est.

Simon dixit: Bone imperator, hi homines circumuenerunt clementiam tuam et obligauerunt te. Nero dixit: Sed nec tu adhuc me de te confirmasti. Simon dixit: Quantis rebus bonis et signis a me tibi demonstratis miror quod adhuc dubitare uideris. Nero dixit: Ego neque dubito, neque cuiquam uestrum consentio. sed magis quod interrogo responde mihi.

Simon dixit: Nihil tibi iam respondebo. Nero dixit: Ideo hoc dicis quia mentiris. et si ego tibi nihil possum facere, deus qui potens est faciet. Simon dixit: Iam tibi responsurus non sum. Nero dixit: Sed nec ego te conputem aliquid esse. ut enim sentio, fallax es in omnibus. sed quid plura? toti tres inconstabilitum animum uestrum ostendistis et me ita dubium in omnibus fecistis, ut non inueniam, cui credere possim.

Petrus dixit: Ego unum esse deum patrem in Christo saluatore cum sancto spiritu creatorem omnium rerum praedico, qui fecit caelum et terram, mare et omnia quae in eis sunt, qui uerus rex est, et regni eius non erit finis. Nero dixit: Quis est rex dominus? Paulus dixit: Saluator omnium gentium. Simon dixit: Ego sum quem dicitis; et sciatis, Petre et Paule, non uobis contingit quod cupitis ut martyrio uos digner. Petrus et Paulus dixerunt: Numquam tibi bene sit, Simon mage et amaritudinibus plene.

Simon dixit: Audi, Caesar Nero, ut scias istos falsos esse et me de caelis missum: crastina die ad caelos uadam, ut hos qui mihi credunt beatos faciam; in istos autem qui me negare ausi sunt iram meam ostendam. Petrus et Paulus dixerunt: Nos olim uocauit deus ad gloriam suam; tu autem a diabolo uocatus ad tormenta festinas.

Simon dixit: Caesar Nero, audi me. istos insanos a te separa, ut dum uenero ad patrem meum in caelis, possim tibi esse propitius. Nero dixit: Et unde hoc probamus quia in caelum uadis? Simon dixit: Iube turrim excelsam fieri ex lignis et trabibus magnis, ut ascendam in illam; et cum in illam ascendero, angeli mei ad me in aera uenient: non enim in terra inter peccatores ad me uenire possunt. Nero dixit: Volo uidere, si imples quod dicis.

Tunc Nero praecepit in campo Martio turrim excelsam fieri et praecepit ut omnes populi et omnes dignitates ad istud spectaculum conuenirent. altera vero die inn omni hoc conuentu iussit Nero Petrum et Paulum ad hoc spectaculum praesentari, quibus sic ait: Nunc habet ueritas apparere. Petrus et Paulus dixerunt: Non enim nos eum detegimus, sed dominus noster Iesus Christus, filius dei, quem hic se ipsum esse mentibus est.

Et conuersus Paulus ad Petrum dixit: Meum est genibus positis deum exorare, tuum est impetrare si quid uideris eum conari, quoniam tu prior electus es a domino. et positis genibus orabat Paulus. Petrus autem intuitus Simonem dixit: Incipe, quod coepisti; adproprinquabit enim et tua detectio et nostra uocatio. uideo enim Christum meum uocantem me et Paulum.

Nero dixit: Et quo ituri estis contra meum uoluntatem? Petrus dixit: Quo nos accersit dominus noster. Nero dixit: Quis est dominus uester? Petrus dixit: Dominus Iesus Christus, quem ego uideo nos uocantem. Nero dixit: Ergo et uos in caelum ituri estis? Petrus dixit: Quo ipsi placuerit qui uocat nos. Simon dixit: Vt scias, imperator, istos fallaces esse, mox ut in caelum ascendero mittam ad te angelos meos et faciam te ad me uenire. Nero dixit: Fac ergo, quae dicis.

Tunc ascendit Simon in turrim coram omnibus, et extensio manibus coronatus lauro coepit uolare. Nero ut uidit Petro sic ait: Verax homo est iste Simon, tu autem et Paulus seductores estis. Cui Petrus ait: Sine mora scies nos ueraces esse Christi discipulos, hunc autem non esse Christus, sed magum et malificum. Nero dixit: Adhuc perseueratis? ecce uidetis eum caelum penetrare.

Tunc Petrus aspiciens Paulum dixit: Paulus, erige caput et uide. Cumque eleuasset caput Paulus lacrimis plenus oculos, et uidisset Simonem uolantem, sic ait: Petre, quid cessas? perfice, quod coepisti. iam enim nos uocat dominus noster Iesus Christus. Et Nero audiens eos subrisit et dixit: Isti uident se uictos modo et delirant. Petrus dixit: Modo probabis nos non delirare. Paulus ait Petro: Fac iam, quod faciebas.

Et aspiciens contra Simonem Petrus dixit: Adiuro uos, angeli Satanae, qui eum in aera fertis ad decipiendum hominum infidelium corda, per deum creatorem omnium et per Iesum Christum quem tertia die a mortuis suscitauit, ut eum ex hac hora iam non feratis, sed dimittatis illum. Et continuo dimissus cecidit in locum qui Sacra Via dicitur, et in quattuor partes fractus quattuor silices adunauit, qui sunt ad testimonium uictoriae apostolicae usque in hodiernum diem.

Tunc Nero teneri fecit Petrum et Paulum in uinculis; corpus autem Simonis iussit diligenter tribus diebus custodiri, putans eum resurgere tertia die. cui Petrus dixit: Hic iam non resurget, quoniam uere mortuus est et in aeterna poena dampnatus. Cui Nero dixit: Quis tibi permisit tale scelus facere? Petrus dixit: Contentio eius, et si intellegas, multum est ei praestitum ut periret, ne tantas deo ad multiplicationem supplicii sui inferret blasphemias. Nero dixit: Suspecto animo me esse fecistis, ideoque uos malo exemplo perdam. Petrus dixit: Non quae tu uis, sed quod promissum est nobis, necesse est consummari.

Tunc Nero dixit ad praefectum suum Agrippam: Homines inreligiosos necesse est male perdere, et ideo cardis ferreis acceptis iubeo eos in Naumachia consumi et omnes huiuscemodi homines male consummari. Agrippa praefectus dixit: Sacratissime imperator, non congruenti exemplo iubes eos puniri. Nero dixit: Quare? Agrippe dixit: Quoniam Paulus innocens uidetur; Petrus autem homicidii reus est, insuper et inreligiosus. Nero dixit: Ergo quo exemplo peribunt? Agrippa praefectus dixit: Vt mihi uidetur, iustum est Paulo inreligioso caput amputari: Petrum autem eo quod insuper homicidium perpetrauerit, iube eum in cruce leuari. Nero dixit: Optime iudicasti.

Et deducti sunt Petrus et Paulus a conspectu Neronis. Paulus decollatus est in uia Ostiensi.

Petrus autem dum uenisset ad crucem ait: Quoniam dominus meus Iesus Christus de caelo ad terram descendens recta cruce sublimatus est, me autem quem de terra ad caelum euocare dignatur, crux mea caput meum in terra debet ostendere, et pedes ad caelum dirigere: ergo quia non sum dignus ita esse in cruce sicut dominus meus, girate crucem meam. At illi uerterunt crucem et pedes eius sursam fixerunt, manus uero deorsum.

Conuenit autem innumerabilis multitudo maledicentes Caesarem Neronem, ita furore pleni ut uellent ipsum Caesarem incendere. Petrus autem prohibebat eos dicens: Ante paucos dies rogatus a fratribus abscedebam, et occurrit mihi dominus meus Iesus Christus, et adoraui et dixi: Domine, quo uadis? Et dixit mihi: Sequere me, quia uado Romam iterum cricifigi. Et dum sequerer eum, redii Romam. Et dixit mihi: Noli timere, quia ego tecum sum, quousque introducam te in domum patris mei.

Et ideo, filioli, nolite inpedire iter meum. iam pedos mei uiam caelestem ambulant. nolite tristari, sed congaudete mecum, quia hodie laborum meorum fructum consequor. Et cum haec dixisset, ait: Gratias tibi ago, bone pastor, quia oues quas mihi credidisti compatiuntur mihi. peto ut participentur mecum de gratia tua. commendo tibi oues quas mihi credidisti, ut non sentiant se sine me esse, qui te habent per quem ego gregem hunc regere potui. Et haec dicens emisit spiritum.

Statim ibi apparuerunt uiri sancti, quos umquam nemo uiderat ante nec postea uidere potuerunt. isti dicebant se propter ipsum de Hierosolymis aduenisse, et ipsi una cum Marcello, inlustri uiro, qui crediderat et relinquens Simonem Petrum secutus fuerat, abstulerunt corpus eius occulte et posuerunt sub terbinthum iuxta Naumachiam in locum qui appellatur Vaticanus.

Ipse autem uiri qui se dicebant de Hierosolymis aduenisse, dixerunt ad omnem populum: Gaudete et exultate, quia patronos magnos meruistis habere et amicos domini Iesu Christi. sciatis autem hunc Neronem regem pessimum post necem apostolorum regnum tenere non posse.

Accidet autem post haec ut odium exercitus sui et odium populi Romani incurreret; ita statuerunt ut publice cathomis tamdiu caederetur, quousque ut erat meritus expiraret. quod cum peruenisset ad eum consilium, inruit in eum tremor et metus intolerabilis, et ita fugit ut ulterius non apparuerit. extiterunt autem qui dicerent, in siluis dum erraret fugiens frigore nimio et fame diriguisse et a lupis esse deuoratum.

Sanctorum autem apostolorum dum a Graecis corpora tollerentur ad Orientem ferenda, extitit terrae motus nimius. et occurrit populus Romanus et comprehenderunt eos in loco, qui dicitur Catacumba uia Appia miliario tertio; et ibi custodita sunt corpora anno uno et mensibus septem, quousque fabricarentur loca in quibus fuerunt posita corpora eorum. et illic reuocata sunt cum gloria hymnorum et posita sancti Petri in Vaticano Naumachiae et sancti Pauli in uia Ostiensi miliario secundo; ubi praestantur beneficia orationum in saecula saeculorum. Amen.