Choose Text 1; Choose Text 2; Return to Main Menu

De Anticristo

Dorothy Bethurum, ed., The Homilies of Wulfstan, Oxford: Oxford University Press, 1957. Reproduced by permission of Oxford University Press.

Omnis qui secundum cristiane professionis rectitudem aut non uiuit aut aliter docet quam oportet, Anticristus est, quia secundum interpretationem sui nominis apellatur. Anticristus enim contrarius Christi dicitur. Multi ætiam tempora Anticristi non uidebunt, sed tamen in membris eius multi inueniuntur, sicut in euangelio legitur: Surgent enim pseudocristi et pseudoprophete, et dabunt signa magna, ita ut in errorem mittantur si fieri potest etiam electi. Intelligite ergo, quasi dubitando dixit, si fieri potest, non quod Dominus aliquid dubitet, qui nouit preterita et futura, sed si electi sunt fieri non potest. Si autem fieri potest, electi non sunt. Dicit ergo si fieri potest, quia trepidabunt propter multitudinem signorum; sed tamen quia non cadunt, dicuntur electi. Erit enim tunc tribulatio et angustia qualis non fuit a die quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud. Et nisi breuiati fuerint dies illi, non poterit salua esse omnis caro; sed propter electos breuiabuntur dies illi, ne inducantur in errorem.

Tempus ergo Anticristi erit tempus et tempora et dimidium tempus, quot signat et monstrat scriptura dicens: Et ciuitatem sanctam, id est, sanctam æcclesiam, calcabunt mensibus xlii, quo tempore uenturi sunt Enohc et Elias, sicut scriptum est: Et dabo duobus testibus meis, et reliqua. Et bestia que ascendit de abysso uincet eos et occidet eos, et iacebunt corpora eorum in platea ciuitatis, que spiritualiter dicitur Sodoma et Ægiptus, ubi et Dominus eorum crucifixus est, id est, illa Hierusalem que prius sancta ciuitas fuit, sed postea propter peccata et propter errorem ita appellatur.

Vnusquisque igitur qui in ecclesia predicator est cotidie admonere debet plebem de temporibus illis, quia, sicut scriptum est, in nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, ut, cum uenerint dies illi periculosi, non inueniat inparatos fideles populos, sed semper docti et eruditi contra illum inimicum antiquum serpentem et Satanan sint et parati ad resistendum. Quoniam talis persecutio tunc erit in ecclesia ut, sicut Dominus predixit, tradet frater fratrem ad mortem et pater filium, et insurgent filii in parentes, et odio eos habebunt inuicem. Et tunc scandalizabuntur multi et cadent in infidelitatem pre magnitudine signorum et propter nimietatem poenarum et tormentorum cum quibus affligendi sunt cristiani per Anticristum et eius ministros, qui per totum mundum eos persequentur; sed, sicut scriptum est: Qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus erit. Et docti tamquam stelle fulgebunt, et qui erudiunt plurimos tamquam splendor firmamenti in perpetuas eternitates.

Necesse est ergo unicuique sacerdoti, uel quicumque sacram scripturam legunt, ut oceant eos qui huius periculi ruinam nesciunt, ut et pro se et pro illis quos docent dupplicatum premium accipere mereantur a Domino, et nullus per ignorantiam pereat. Et quamuis multi hoc periculum uisuri non sunt, tamen propterea prius debent predicatores adnuntiare omnibus ut cum uenerit ille Anticristus, qui est filius perditionis, paratam inueniat plebem cristianam, qualiter contra eum et eius sectatores resistere per fidem Cristi ualeat, amen.