Bede, De Temporibus Antichristi

De Temporum Rerum, PL 90:573-75.

Caput LXIX. Duo sane certissima necdum instantis diei judicii habemus indicia, fidem videlicet Israeliticae gentis, et regnum, persecutionemque Antichristi, quam videlicet persecutionem trium semis annorum futuram fides Ecclesiae tenet. Sed ne haec improvisa veniens omnes passim quos imparatos invenerit involvat, Enoch et Eliam maximos prophetas et doctores ante hujus exortum venturos in mundum, qui Israeliticam plebem ad fidei convertant gratiam, atque ad pressuram tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddant. Qui cum ipsi primo tres semis annos praedicaverint, et sicut de uno eorum Elia propheta Malachias praedixit, converterint corda patrum in filios, id est, antiquorum fidem dilectionemque sanctorum in eorum qui tunc victuri sunt mente plantaverint, tunc excandescens illa horrenda persecutio, ipsos imprimis martyrii virtute coronet; deinde caeteros fideles corripiens, vel martyres Christi gloriosissimos, vel damnatos apostatas faciat. Quod significare videtur apostolus Johannes, ita scribens in Apocalypsi: Atrium autem quod est foris templum ejice foras, et ne metieris illud, quoniam datum est gentibus, et civitatem sanctam calcabunt mensibus XLII, id est, eos, qui nomine tenus fideles sola exteriora diligunt, ab electorum sorte separatos ostende, quia et ipsi ad persequendam Ecclesiam convertentur novissima illa persecutione trium semis annorum. Et dabo, inquit, duobus testibus meis, et prophetabunt diebus M, CCLX, amicti saccis, id est, arctissimis continentiae et pressurarum laboribus accincti praedicabunt. Et paulo post: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia quae ascendit de abysso fac et adversus illos bellum, et vincet eos, et occidet illos, et caetera. Quibus ministros ejusdem bestiae, id est, Antichristi, de occisione horum duorum testium, id est, martyrum, laetaturos, eisdemque etiam mortuis insultaturos esse commemorat idem alio loco: Et vidi, inquit, de mari bestiam ascendentem, et dedit illi draco virtutem suam, et potestatem magnam, id est vidi hominem saevissimi ingenii de tumultuosa impiorum stirpe progenitum, cui mox nato, et per magicas artes a pessimis imbuto magistris, adjungens se diabolus, totam virtutis suae potentiam, per quam magice caeteris omnibus majora patraret, individuus comes attulit. Et data est, inquit, illi potestas facere menses XLII, id est, annos tres et dimidium. Percusso autem illo perditionis filio, sive ab ipso Domino, sive a Michaele archangelo, ut quidem docent, et aeterna ultione damnato, non continuo dies judicii secuturus esse credendus est; alioqui scire possent homines illius aevi tempus judicii, si post tres semis annos inchoatae persecutionis Antichristi confestim sequeretur. Nunc autem quia ante consummatum tempus persecutionis illius dies judicii non veniat, scire omnibus licet. Post quantum vero tempus consummatae ejusdem persecutionis venturus sit, nemini prorsus scire conceditur. Denique Daniel propheta, qui regnum Antichristi M, CCXC diebus futurum describit, ita concludit: Beatus qui exspectat et pervenit ad dies M, CCCXXXV. Quod Hieronymus ita exponit: "Beatus, inquit, qui, interfecto Antichristo, supra M, CCXC dies, id est, tres semis annos, dies quadraginta quinque praestolatur, quibus est Dominus atque Salvator in sua majestate venturus. Quare autem post interfectionem Antichristi quadraginta quinque dierum silentium sit, divinae scientiae est, nisi forte dicamus: Dilatio regni sanctorum patientiae probatio est."