St. Augustine, Homily III, I John 2:18-27

PL 34:1999-2003

1. Pueri, nouissima hora est. In hac lectione pueros alloquitur, ut festinent crescere, quia nouissima hora est. Ætas corporis non est in uoluntate. Ita nullus secundum carnem crescit quando uult; sicut nullus quando uult nascitur: ubi autem nati itas in uoluntate est, et crementum in uoluntate est. Nemo ex aqua et Spiritu nascitur nisi uolens. Ergo si uult, crescit; si uult, decrescit. Quid est crescere? Proficere. Quid est decrescere? Dificere. Quisquid nouit natum se esse, audiat quia puer est et infans; auide inhiet uberibus matris, et cito crescit. Est autem mater Ecclesia; et ubera eius duo Testamenta Scripturarum diuinarum. Hinc sugatur lac omnium sacramentorum temporaliter pro æterna salute nostra gestorum, ut nutritus atque roboratus perueniat ad manducandum cibum, quod est, In principio erat Uerbum, et Uerbum erat apud Deum, et Deus erat Uerbum (Iohn I:1). Lac nostrum Christus humilia est; cibus noster, idem ipse Christus æqualis Patri. Lacte nutrit, ut pane pascat: nam corde contingere Iesum spiritualiter, hoc est cognoscere quia æqualis est Patri.

2. Propterea et Mariam prohibebat se tangere, et dicebat ei: Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem. Quid est hoc? Discipulis se palpandum præbuit, et Mariæ contactum uitauit? Nonne ipse est qui dubitanti discipulo dixit, Mitte digitos, et palpa cicatrices (Id 20:17, 27)? Numquid iam ad Patrem ascenderat? Quare ergo Mariam prohibet, et dicit, Noli me tangere; nondum enim ascendi ad Patrem? An hoc dicturi sumus, quot a uiris se tangi non timuit, et a mulieribus tangi timuit? Contactus illius omnem carnem mundat. Quibus primo uoluit manifestari, ab his se timuit contractari? Nonne uiris resurrectio eius per feminas nuntiata est, ut contraria arte serpens uinceretur? Quia enim ille mortem primo homini per feminam nuntiauit; et uiris uita per feminam nuntiata est. Quare ergo se tangi noluit, nisi quia contactum illum spiritualem intelligi uoluit? Contactus spritualis est de corde mundo. Ille attingit de corde mundo Christum, qui cum intelligit Patri coæqualem. Qui autem nondum intelligit diuinitatem Christi, usque ad carnem uenit, usque ad diuinitatem non uenit. Quid autem magnum est, usque illuc attingere, usque quo persecutores qui crucifixerunt? Illud est magnum, intelligere Uerbum Deum apud Deum in principio, per quod facta sunt omnia: qualem se cognosci uolebat, quando ut Philippo, Tanto tempore uobiscum sum, et non cognouistis me, Philippe? Qui uidet me, uidet et Patrem (Iohn 14:9).

3. Sed ne quis piger sit ad proficiendum, audiat: Pueri, nouissima hora est. Proficite, currite, crescite, nouissima hora est. Ipsa nouissima hora diuturna est; tamen nouissima est. Horam enim pro tempore posuit nouissimo: quia in nouissimis temporibus ueniet Dominus noster Iesus Christus. Sed dicturi sunt aliqui: Quomodo nouissimum tempus? quomodo nouissima hora? certe prius ueniet Antichristus, et tunc ueniet dies iudicii. Uidit Ioannes cognitationes istas: ne quasi securi fierent, et ideo non esse horam nouissimam putarent, quod uenturus esset Antichristus, ait illis, Et sicut audistis quod Antichristus sit uenturus, nunc antichristi multi facti sunt. Numquid posset habere multos antichristos, nisi hora nouissima?

4. Quos dixit antichristus? Sequitur, et exponit Unde cognoscimus quod nouissima sit hora. Unde? Quia antichristi multi facti sunt. Ex nobis exierunt: uidete antichristus. Ex nobis exierunt: ergo plangimus damnum. Audi consolationem: Sed non erant ex nobis. Omnes hæretici, omnes schismatici ex nobis exierunt, id est, ex Ecclesia exeunt; sed non exirent, si ex nobis essent. Antequam exirent ergo, non erantex nobis. Si antequam exireat, non erant ex nobis; multi intus sunt, non exierunt, sed tamen antichristi sunt. Audemus hoc dicere: utquid, nisi ut unusquisque cum intus est, non sit antichristus; et uidebimus eos nunc. Et interrogare debet unusquisque conscientiam suam, an sit antichristus. Latine enim Antichristus, contrarius est Christo. Non quomodo nonnulli intelligunt Antichristum ideo dictum, quod ante Christum uenturus sit, id est, post eum uenturus sit Christus: non sic dicitur, nec sic scribitur; sed Antichristus, id est, contrarius Christo. Iam quis sit contrarius Christo, nunc aduertitus ipso exponente, et intelligitis non posse exire foras nisi antichristos; eos autem qui non sunt Christo contrarii, foras exire nullo modo posse. Qui enim non est Christo contrarius, in corpore ipsius hæret, et membrum computatur. Numquam sibi sunt membra contraria. Corporis integritas uniuersis membris constat. Et quid de concordia membrorum dicit Apostolus? Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra (I Cor. 12:26). Si ergo in glorificatione membri cætera membra congaudent, et in passione omnia membra patiuntur; concorda membrorum non habet antichristum. Et sunt qui intus sic sunt in corpore Domini nostri Iesu Christi; quandoquidem adhuc curatur corpus ipsius, et sanitas perfecta non erit nisi in resurrectione mortuorum: sic sunt in corpore Christi, quomodo humores mali. Quando euomuntur, tunc releuatur corpus: sic et mali quando exeunt, tunc Ecclesia releuatur. Et dicit quando eos euomit atque proiicit corpus: Ex me exierunt humores isti, sed non erant ex me. Quid est, non erant ex me? Non de carne mea præcisi sunt, sed pectus mihi premebant cum inessent.

5. Ex nobis exierunt; sed, nolite tristes esse, non erant ex nobis. Unde probas? Quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Hinc ergo uideat Charitas uestra, quia multi qui non sunt ex nobis, accipiunt nobiscum Sacramenta, accipiunt nobiscum Baptismum, accipiunt nobiscum quod norunt fideles se accipere, Benedictionem, Eucharistiam, et quidquid in Sacramentis sanctis est; ipsius altaris communicationem accipiunt nobiscum, et non sunt ex nobis. Tentatio probat quia non sunt ex nobis. Quando illis tentatio uenerit, uelut occasione uenti, uolant foras; quia grana non erant. Omnes autem tunc uolabunt, quod sæpe dicendum est, cum area dominica coeperit uentilari in die iudicii. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: Nam uultis nosse, charissimi, quam certissime dicatur hoc, ut qui forte exierunt et redeunt, non sint antichristi, non sint contrarii Christo? Qui non sunt antichristi, non potest fieri ut remaneant foris. Sed de uoluntate sua quisque aut antichristus, aut in Christo est. Aut in membris sumus, aut in humoribus malis. Qui se in melibus commutat, in corpore membrum est: qui autem in malitia permanet, humor malis est; et quando exierit, releuabuntur qui premebantur. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum: sed ut manifestarentur, quod non omnes erant ex nobis. Ideo addidit, ut manifestarentur, quia et intus cum sunt, non ex nobis sunt; non tamen manifesti sunt, sed exeundo manifestantur. Et uos unctionem habetis a sancto, ut ipsi uobis manifesti sitis. Unctio spiritualis ipse Spiritus sanctus est, euius sacramentum est in unctione uisibili. Hanc unctionem Christi dicit omnes qui habent, cognoscere malos et bonos; nec opus esse ut doceantur, quia ipsa unctio docet eos.

6. Scribo uobis, non quod nescieritis ueritatem; sed quia nostis eam, et quia omne mendacium non est ueritate. Ecce admoniti sumus quomodo cognoseamus Antichristum. Quid est Christus? Ueritas. Ipse dixit, Ego sum ueritas (Ioan. 14:6). Omne autem mendacium non est ex ueritate: omnes igitur qui mentiuntur, nondum sunt ex Christo. Non dixit quoddam mendacium ex ueritate, et quoddam mendacium non es ueritate. Sententiam attendite; ne uos palpetis, ne uos aduletis, ne uos decipiatis, ne uos illudatis: Omne mendacium non ex ueritate. Uideamus ergo quomodo antichristi mentiuntur quia non est unum genus mendacii. Quis est mendax, nisi is qui negat quod Iesus non est Christus? Aliam significationem habet Iesus, aliam habet Christus: cum sit unus Iesus Christus saluator noster, Iesus tamen proprium nomen est illi. Quomodo Moyses proprio nomine appellatus est, quomodo Elias, quomodo Abraham; sic tamquam proprium nomen habet Dominus noster Iesus: Christus autem sacramenti nomen est. Quomodo si dicatur propheta, quomodo si dicatur sacerdos; sic Christus commendatur unctus, in quo esset redemptio totius populi Israel. Iste Christus sperabatur uenturus a populo Iudæorum; et quia humilis uenit, non est agnitus; quia lapis paruus erat, offenderunt in illam, et fracti sunt. Sed creuit lapis, et factus est mens mangnus (Dan. 2:35): et quid ait Scriptura? Quicumque offenderit in lapidem istum, conquassabitur; et super quem uenerit lapis iste, conteret eum (Luc. 20:18). Discernenda sunt uerba: offendentem dixit conquassari; super quem autem uenerit, conteri. Primo quia humilis uenit, offenderunt in illum homines: quia excelsus uenturus est ad iudicium, super quem uenerit, conteret eum. Sed illum non conteret uenturus, quem non quassauit cum uenit. Qui in humilem non offendit, non formidabit excelsum. Breuitur audistis, fratres: qui in humilem non offendit, non formidabit excelsum. Omnibus enim malas lapis offensionis est Christus; quidquid dicit Christus, amaram est illis.

7. Etenim audite, et uidete. Omnes certe qui exeunt de Ecclesia, et ab unitate Ecclesiæ præciduntur, antichristi sunt: nemo dubitet; ipse enim designauit, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis; permansissent utique nobiscum. Quicumque ergo non manent nobiscum, sed exeunt ex nobis, manifestum est quod antichristi sunt. Et quomodo prabantur antichristi? Ex mendacio. Et quis est mendax, nisi qui negat quod Iesus non est Christus? Interrogemus hereticos: quem inuenis hæreticum, qui negat quia Iesus non est Christus? Uideat Charitas uestra magnum sacramentuæ. Attendite quid inspirauerit nobis Dominus Deus, et quid insinuare uobis uelim. Ecce exierunt a nobis, et facti sunt Donatitæ: interrogamus eos utrum Iesus sit Christus: statim confitentur quia Iesus Christus est. Si ergo ille est antichristus qui negat Iesum esse Christum, nec nos possunt illi dicere antichristos, nec nos illos; quia et nos confitemur, et ille. Si ergo nec ille nos dicunt, nec nos illos; ergo nec illi a nobis exierunt, nec nos ab ipsis. Si ergo non a nobis exiuimus, in unitate sumus: si in unitate sumus, quid faciunt in hac ciuitate duo altaria? quid facient diuisæ domus, diuisa coniugia? quid facit communis lectus, et diuisus Christus? Admonet nos, uult nos fateri quod uerum est. Aut ipse a nobis exierunt, aut nos ab ipsis. Sed absit ut nos ab ipsis: habemus enim testamentum dominicæ hæreditatis, recitamus, et ibi nos inuenimus, Dabo tibi gentes hæreditatem tuam, et possessionem tuam terminos terræ (Psal. 2:8). Tenemus hæreditatem Christi: illi eam non tenent: non communicant orbi terrarum, non communicant uniuersitati redemptæ sanguine Domini. Habemus ipsum Dominum resurgentum a mortuis, qui se dubitantium manibus discipulorum præbuit palpandum. Et eum adhuc illi dubitarent, ait illis: Oportet Christum pati, et resurgere tertia die, et prædicari in nomine eius pænitentiam et remissionem peccatorem. Ubi? qua? quibus? Per omnes gentes, incipiens ab Ierusalem (Luc. 24:46-47). Securi sumus de unitate hæreditatis. Quisquis huic hæreditati non communicat, foras exiit.

8. Sed non contristemur: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis: nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum. Si ergo, ex nobis exierunt, antichristi sunt, si antichristi sunt, mendaces sunt; si mendaces sunt, negant Iesum esse Christum. Iterum redimus ad difficultatem quæstionis. Singulos interroga, confitentur Iesum ess Christum. Coaretat nos augustus intellectus in hac Epistola. Uidetis certe quæstionem: hac quæstio et nos et ipsos turbat, si non intelligatur. Aut nos sumus antichristi, aut illi sunt antichristi: illi nos antichristos uocant, et dicunt quod exiuimus ab eis; nos illos similiter: sed designauit hæc Epistola antichristos. Quicumque negat quod Iesus non sit Christus, ipse est antichristus. Iam ergo quæramus quis neget; et non attendamus ad linguam, sed ad facta. Si enim omnes interrogentur, omnes uno ore confitentur Iesum esse Christum. Quescat paululum lingua, uitam interroga. Si inuenerimus hoc, si ipsa Scriptura nobis dixerit quia negatio non tantum lingua fit, sed et factis; certe inuenimus multos antichristos qui ore profitentur Christum, et moribus dissentiunt a Christo. Ubi inuenimus hoc in Scriptura? Paulum audi apostolum: de talibus cum loqueretur, ait, Confitentur enim se nosse Deum, factis autem negant (Tit. 1:16). Inuenimus et ipsos antichristos: quisquis factis negat Christum, antichristus est. Non audio quid sonet, sed uideo quid uiuat. Opera loquuntur, et uerba requirimus? Quis enim malus non bene uult loqui? Sed quid dicit talibus Dominus? Hypocritæ, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali (Matth. 12:54)? Uoces uestras ad aures meas profertis: ego cogitationes uestras inspicio; uoluntatem malam ibi uideo, et falsos fructus ostenditis. Noui quid unde colligam; non colligo de tribulis ficus, non colligo de spinis uuas. Unaquæque enim arbor a fructu cognescitur (Id. 6:16). Magis mendax est antichristus qui ore profitetur Iesum esse Christum, et factis negat. Ideo mendax, quia aliud loquitur, aliud agit.

9. Iam ergo, fratres, si facta interroganda sunt, non solum multos inuenimus antichristos foras exiisse; sed multos nondum manifestos, qui minime foras exierunt. Quotquot enim habet Ecclesia periuros, fraudatores, maleficos, sortilegorum inquisitores, adulteros, ebriosos, foeneratores, mangones, et omnia quæ numerare non possimus; contraria sunt doctrinæ Christi, contraria sunt uerbo Dei: Uerbum autem Dei Christus est: quidquid contrarium est Uerbo Dei, in Antichristo est. Antichristus enim contrarius est Christo. Et uultis nosse quam aperte resistant isti Christo? Aliquando euenit ut aliquid mali faciant, et incipiant corripi; quia Christum non audent blasphemare, ministros eius blasphemant, a quibus corripiuntur: si autem ostenderis illis quia Christi uerba dicis, non uerba tua; conantur quantum possunt ut te conuincant uerba tua te dicere, non uerba Christi: si autem manifestum fuerit quia uerba Christi dicis, eunt et in Christum, incipiunt reprehendere Christum: Quomodo, inquiunt, et quare tales nos fecit? Nonne dicunt hoc quotidie homines coauicti de factis suis? Praua uoluntate peruersi, artificem accusant. Clamat illis artifex de cælo (quia ipse nos fecit, qui nos refecti): Quid te feci? Ego hominem feci, non auaritiam; ego hominem feci, non latrocinium, ego hominem feci, adulterium. Audisti quia laudant me opera mea. Ex ore trium puerorum ipse hymnus erat qui ab ignibus defendebat (Dan. 3:24-90). Laudant opera Domini Dominum; laudat cælum, terra, mare; laudant omnia quæ sunt in cælo; laudant Angeli, laudant stellæ, laudant luminaria; laudant quidquid natat, quidquid uolat, quidquid ambulat, quidquid repit, laudant ista omnia Dominum. Numquid audisti quia laudat Dominum auaritia? numquid audisti quia laudat Dominum ebriositas; quia laudat luxuria, laudat nugacitas? Quidquid ibi non audis laudem dare Domino, non fecit Dominus. Corrige quod in fecisti, ut saluetur quod in te Deus fecit. Si autem non uis, et amas et amplecteris peccata tua; contrarius es Christo. Intus sis, foris sis, antichristus es: intus sis, foris sis, palea es. Sed quare foris non es? Quia occasionem uenti non inuenisti.

10. Iam ista manifesta sunt, fratres. Ne quis dicat: Christum non colo, sed Deum colo Patrem ipsius. Omnis qui negat Filium, nec Filium nec Patrem habet: et qui confitetur Filium, et Filium et Patrem habet. Uos grana alloquitur; et qui palea erant, audiant, et grana fiant. Unusquisque considerans conscientiam suam, si mundi amator est, mutetur; fiat amator Christi, ne sit antichristus. Si quis ei dixerit quod antichristus sit, irascitur, iniuriam sibi factam putat; fortassis inscriptionem minatur, si audiat a litigante quod antichristus sit. Dicit ei Christus: Patiens esto; si falsum audisti, gaude mecum, quia et ego falsa ab antichristis audio: si autem uerum audisti, conueni conscientiam tuam; et si audire times, esse plus time.

11. Ergo uos quod ab initio audistis, in uobis maneat. Quod si in uobis manserit quod ab initio audistis; et uos in Filio et Patre manebitis. Hæc est pollicitatio quam ipse pollicitus est nobis. Forte enim mercedem quæreres, et diceres: Ecce in me quod ab initio audiui custodio, obtempero; pericula, labores, tentationes pro ista permansione sustineo: quo fructu? qua mercede? Quid mihi postea dabit, quia in hoc sæculo me uideo laborare inter tentationes? Non uideo hic requiem esse aliquam; mortalitas ipsa aggrauat animam, et corpus quod corrumpitur premit ad inferiora: sed tolero omnia, ut illud quod ab initio audiui, maneat in me; et dicam Deo meo, Propter uerba labiorum tuorum ego custodiui uias duros (Psal. 16:4). Ad quam ergo mercedem? Audi, et noli deficere. Si deficiebas in laboribus, promissa mercede fortis esto. Quis est qui operetur in uinca, et recedat illi de corde quod accepturus est? Fac illum oblitum mercedem suam, deficiunt manus. Memoria promissæ mercedis perseuerantem facit in opere: et homo promisit qui te potest fallere. Quanto fortior esse debes in agro Dei, quando promisit ueritas, eum cui promissum est? Et quid est promissum? Uideamus quid promisit. Aurum est, quid hic multum amant homines, an argentum? An possessiones, ad quas fundunt homines aurum, quamuis multum ament aurum? An amoena prædia, ample domus, multa mancipia, animalia numerosa? Non hæc est quædam merces ad quam nos hortatur, ut in labore duremus. Quid dicitur merces ista? Uita æterna. Audistis, et gauisi exclamastis: amate quod audistis, et liberamini a laboribus uestris in requiem uitæ æternæ. Ecce quid minatur Deus, ignem æternum. Quid illis ad dexteram constitutis? Uenite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. Ad sinistram quid? Ite in ignem æternum, qui præparatus est diabolo, et angelis eius (Matth. 25:34, 41). Illud nondum amas, uel hoc time.

12. Mementote ergo, fratres mei, quia uitam æternam nobis promisit Christus: Hæc est, inquit, pollictatio quam ipse pollicitus est nobis, uitam æternam. Hæc scripsi uobis de his qui uos seducunt. Nemo uos seducat ad mortem; promissionem uitæ æternæ desiderate. Quid potest mundus promittere? Quidquid libet promittat, fortassis crastina morituro promittit. Et qua fronte ad illum qui manet in æternum, exiturus es? Sed minatur mihi potens homo, ut aliquid mali faciam. Quid minatur? Carceres, catenas, ignes, tormenta, bestias, numquid ignem æternum? Exhorresce quod minatur Omnipotens, ama quod pollicetur Omnipotens; et uilescit omnis mundus, siue promittens, siue terreus. Hæc scripsi uobis de his qui uos seducunt; ut sciatis quia unctionem habetis, et unctio quam accepimus ab eo, permanent in nobis. Unctionis sacramentum est, uirtus ipsa inuisibilis, unctio inuisibilis, Spiritus sanctis; unctio inuisibilis, charitas illa est quæ in quocumque fuerit, tamquam radix illi erit, quamuis ardente sole arescere non potest. Omne quod radicatum est, nutritur calore solis, non arescit.

13. Et non habitis necessaritatem ut aliquis uos doceat, quia unctio ipsius docet uos de omnibus. Quid ergo nos facimus, fratres, quia docemus uos? Si unctio eius docet uos de omnibus, quasi nos sine causa laboramus. Et utquid tantum clamamos? Dimittamus uos unctioni illius, et doceat uos unctio ipsius. Sed modo nihi facio quæstionem, et illi ipsi apostolo facio; dignetur audire paruulum quætentem a se; ipse Ioanni dico, Unctionem habebant quibus loquebaris? Tu dixisti, Quia unctio ipsius docet uos de omnibus. Utquid talem Epistolam fecisti? Quid illos tu docebas? quid instruebas? quid ædificabas? Iam hic uidete magnum sacramentum, fratres: sonus uerborum nostrorum aures percutit, magister intus est. Nolite putare quemquam aliquid discere ab homine. Admonere possumus per strepitum uocis nostræ; si non sit intus qui doceat, inanis fit strepitus noster. Adeo, fratres, uultis nosse? Numquid non sermonem istum omnes audistis? Quam multi hinc indocti exituri sunt? Quantum ad me pertinet, omnibus locutus sum, sed quibus unctio illa intus non loquitur, quos Spiritus sanctus intus noa docet, indocti redeunt. Magisteria foriusecus, adiutoria quædam sunt, et admonitiones. Cathedram in cælo habet qui corda docet. Propteres ait et ipse in Euangelio: Nolite uobis dicere magistrum in terra; unus est magister uester Christus (Matth. 23:8, 9). Ipse uobis ergo intus loquatur, quando nemo hominum illic est; quia etsi aliquis est a latere tuo, nullus est in corde tuo. Et non sit nullus in corde tuo: Christus sit in corde tuo; unctio ipsius sit in corde, ne sit in solitudine cor sitiens, et non habens fontes quibus irrigetru. Interior ergo magister est qui docet, Christus docet, inspiratio ipsius docet. Ubi illius inspiratio et metio illius non est, forinsecus inaniter perstrepunt uerba. Sie sunt ista uerba, fratres, quæ forinsecus dicimus, quomodo est agricola ad arborem: forinsecus operatur, adhibet aquam et diligentiam culturæ; quælibet forinsecus adhibeat, numquid poma format? numquid nuditatem lignorum uestit umbra foliorum? numquid tale aliquid intrinsecus agit? Sed quis agit hoc? audite agricolam Apostolum, et uidete quid sumus, et audite magistrum interiorem: Ego plantaui, Apollo rigauit; sed Deus incrementum dedit: neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. 3:6, 7). Hoc ergo uobis dicimus: siue plantemus, siue rigemus loquendo, non sumus aliquid; sed illi qui incrementum dat Deus, id est, unctio illius quæ docet uos de omnibus.