Epistola Adsonis Monachi ad Gerbergam Reginam de Ortu et Tempore Antichristi

Edited by D. Verhelst, Corpus Christianorum 45. Reproduced here by permission of Brepols Publishers. The text may not be downloaded or reproduced for purposes other than private study without permission from the publishers.

Prologus ad Gerbergam
Excellentissime regine ac regali dignitate pollenti, Deo dilecte omnibusque sanctis amabili, monachorum matri et sanctarum uirginium duci, domine regine Gerberge, frater Adso, suorum omnium seruorum ultimus, gloriam et pacem sempiternam.

Ex quo, domina mater, misericordie uestre gratiam promerui, semper uobis in omnibus fidelis fui, tanquam proprius seruus. Vnde, quamuis indigne sint apud Dominum preces orationis mee, tamen pro uobis et pro seniore uestro, domino rege, necnon et pro filiorum uestrorum incolumitate Dei nostri misericordiam exoro, ut nobis et culmen imperii in hac uita dignetur conseruare et uos faciat in celis post hanc uitam secum feliciter regnare. Quoniam si Dominus uobis properitatem dederit et filiis uitam longiorem, scimus indubitanter et credimus ecclesiam Dei exaltandam et nostre religionis ordinem magis ac magis multiplicandum. Hoc ego, fidelis uester, opto et ualde desidero, qui, si potuissem uobis totum regnum adquirere, libentissime fecissem. Sed, quia illud facere non ualeo, pro salute uestra filiorumque uestrorum Dominem exorabo, ut gratia eius in operibus uestris semper uos preueniat et gloria illius pie et misericorditer subsequatur, ut, diuinis intenta mandatis, possitis adimplere bona, que desideratis, unde corona uobis detur regni celestis.

Igitur quia pium studium habetis scripturas audire et frequenter loqui de nostro redemptore, siue etiam scire de Antichristi impietate et persecutione, necnon et potestate eius et generatione, sicut mihi, seruo uestro, dignata estis precipere, uolui aliqua uobis scribere et de Antichristo ex parte certam reddere, quamuis non indigeatis a me hoc audire, quia apud uos habetis prudentissimum pastorem, dominum Roriconem, clarissimum speculum totius sapientiae atque eloquentie ac ualde necessarium nostra etate.

Tractatus de Antichristo
Ergo, de Antichristo scire uolentes, primo notabitis, quare sic uocatus sit. Ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit et Christo contraria faciet. Christus uenit humilis, ille uenturus est superbus. Christus uenit humiles erigere, peccatores iustificare, ille e contra humiles eiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit semperque uicia, que sunt contraria uirtutibus, docebit, legem euangelicam dissipabit, demonum culturam in mundo reuocabit, gloriam propriam queret et omnipotentem Deum se nominabit. Hic itaque Antichristus multos habet sue malignitatis ministros, ex quibus iam multi in mundo processerunt, qualis fuit Antiochus, Nero, Domicianus. Nunc quoque, nostro tempore, Antichristos multos nouimus esse. Quicumque enim, siue laicus, siue canonicus, siue etiam monachus, contra iusticiam uiuit et ordinis sui regulam impugnat et quod bonum est blasphemat, Antichristus est, minister santane est.

Sed iam de exordio Antichristi uideamus. Non autem quod dico ex proprio sensu excogito uel fingo, at in libris diligenter relegendo hec omnia scripta inuenio. Sicut ergo auctores nostri dicunt, Antichristus ex populo Iudeorum nascetur, de tribu scilicet Dan, secundum prophetiam dicentum: "Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita." Sicut enim serpens in uia sedebit et in semita erit, ut eos, qui per semitas iusticiae ambulant, feriat et ueneno sue malicie occidat. Nascetur autem ex patris et matris copulatione, sicut et alii homines, non, ut quidem dicunt, de sola uirgine. Sed tamen totus in peccato concipietur, in peccato generabitur et in peccato nascetur. In ipso uero conceptionis sue initio diabolus simul introibit in uterum matris eius et ex uirtute diaboli confouebitur et contutabitur in uentre matris et uirtus diaboli semper cum illo erit. Et sicut in matrem Domini nostri Iesu Christi Spiritus sanctus uenit et eam sua uirtute obumbrauit et diuinitate repleuit, ut de Spiritu sancto conciperet et quod nasceretur diuinum esset ac sanctum, ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit, totam interius et exterius possidebit, ut, diabolo cooperante, per hominem concipiet et quod natum fuerit totum sit iniquum, totum malum, totum perditum. Vnde et ille homo filius perditionis appellatur, quia in quantum poterit genus humanum perdet et ipse in nouissimo perdetur.

Ecce audistis, qualiter nascatur. Audite etiam locum, ubi nasci debeat. Nam, sicut Dominus ac Redemptor noster Bethleem sibi preuidit, ut ibi pro nobis humanitatem assumere et nasci dignaretur, sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum nouit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet ciuitatem Babilonie. In hac enim ciuitate, que quondam fuit inclita et gloriosa urbs gentilium et caput regni Persarum, Antichristus nascetur. Et in ciuitatibus Bethsaida et Corozaim nutriri et conseruari dicitur, quibus ciuitatibus Dominus in euangelio improperat, dicens, "Ve tibi, Bethsaida, ue tibi, Corozaim." Habebit autem Antichristus magos, maleficos, diuinos et incantatores, qui eum, diabolo inspirante, nutrient et docebunt in omni iniquitate, falsitate et nefaria arte et maligni spiritus erunt duces eius, socii semper et comites indiuisi. Deinde Hierosolimam ueniens, omnes christianos, quos ad se conuertere non poterit, per uaria tormenta iugulabit et suam sedem in templo sancto parabit. Templum etiam destructum, quod Salomon Deo edificauit, in statum suum restaurabit et circumcidet se et filium Dei omnipotentis se esse mentietur.

Reges autem et principes primum adse couertet, deinde per illos ceteros populos. Loca uero, per que Christus Dominus ambulauit, ibit et prius destruet quod Dominus illustrauit. Deinde per uniuersum orbem nuncios mittet et praedicatores suos. Predicatio autem eius et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab oriente usque ad occidentem, ab aquilone usque ad septentrionem. Faciet quoque signa multa, miracula magna et inaudita. Faciet ignem de celo terribiliter uenire, arbores subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in diuersis figuris mutari, aquarem cursus et ordinem conuerti, aera uentis et commotionibus multimodis agitari et cetera innumerabilia et stupenda, mortuos etiam in conspectu hominem suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. Nam quando tanta ac talia signa uiderint etiam illi, qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt, utrum sit ipse Christus, qui in fine mundi secundum Scripturas uenturus est, annon.

Excitabit autem persecutionem sub omni celo supra christianos et omnes electos. Eriget itaque se contra fideles tribus modis, id est, terrore, muneribus et miraculis. Dabit in se credentibus auri atque argenti copias. Quos uero non poterit muneribus corrumpere, superabit terrore. Quos autem terrore non poterit, signis et miraculis seducere temptabit. Quos nec signis poterit, in conspectu omnium miserabili morte cruciatos credeliter necabit. Tunc erit talis tribulatio, qualis non fuit super terram ex tempore, quo gentes esse ceperunt usque ad tempus illud. Tunc qui in agro sunt, fugient ad montes et qui supra tectum, non descendet in domum suam, ut tollat aliquid de ea. Tunc omnis fidelis christianus, qui inuentus fuerit, aut Deum negabit, aut, siue per ferrum, siue per ignem fornacis, siue per serpentes, siue per bestias, siue per aliud quodlibet genus tormenti, interibit, si in fide permanserit. Haec autem tam terribilis et timienda tribulatio tribus annis manebit in toto mundo et dimidio. Tunc breuiabuntur dies propter electos. Nisi enim Dominus abbreuiasset dies, non fuisset salua omnis caro.

Tempus siquidem, quando idem Antichristus ueniat, uel quando dies iudicii apparere incipiat. Paulus apostolus, in epistola ad Thessalonicenses: Rogamus uos per aduentum Domini nostri Iesu Christi, manifestat, eo loco, ubi ait: Quoniam, nisi uenerit discessio primum et reuelatus fuerit homo peccati et filius perditionis. Scimus enim quoniam post regnum Grecorum, siue etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria uiguit et maxima potentia floruit, ad ultimum quoque, post cetera regna, regnum Romanorum cepit, quod fortissimum omnium superiorum regnorum fuit et omnia regna terrarum sub dominacione sua habuit, omnesque populorum nationes Romanis subiacebant et seruiebant eius sub tributo. Inde ergo dicit Paulus apostolus, Antichristum non antea in mundum esse uenturum, nisi uenerit discessio primum, id est, nisi prius discesserint omnia regna a Romano imperio, que pridem subdita erant. Hoc autem tempus nondum uenit, quia, licet uideamus Romanum imperium ex maxima parte destructum, tamen, quandiu reges Francorum durauerint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani regni dignitas ex toto non peribit, quia in regibus suis stabit. Quidam uero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in nouissimo tempore erit et ipse erit maximus et omnium regum ultimus. Qui, postquam regnum suum feliciter gubernauerit, ad ultimum Hierosolimam ueniet et in monte Oliueti sceptrum et coronam suam deponet. Hic erit finis et consummatio Romanorum christianorumque imperii.

Statimque, secundum predictam Pauli apostoli sententiam, Antichristum dicunt affuturum. Et tunc reuelabitur quidem homo peccati, Antichristus uidelicet, qui, licet homo sit, fons tamen erit omnium peccatorum et filius perditionis, id est, filius diaboli, non per naturam, sed per imitationem, quia per omnia adimplebit diaboli uoluntatem, quia plenitudo diabolice potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malicie et iniquitatis absconditi. Qui aduersatur, id est, contrarius est Christo omnibusque membris eius, et extollitur, id est, in superbiam erigitur, supra omne quod dicitur Deus, id est, supra omnes deos gentium, Herculem uidelicet, Apollinem, Iouem, Mercurium, quos pagani deos esse estimant. Supra omnes istos deos extolletur Antichristus, quia maiorem et fortiorem se his omnibus faciet, et non solum supra hos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, que solummodo colenda et adoranda est ab omni creatura. Ita se extollet, ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus. Nam, sicut supra diximus, in ciuitate Babilonie natus, Hierosolimam ueniens, circumcidet se, dicens Iudeis: Ego sum Christus uobis repromissus, qui ad salutem uestram ueni, ut uos, qui dispersi estis, congregem et defendam. Tunc confluent ad eum omnes Iudei, estimantes Deum suscipere, sed suscipient diabolum. Siue etiam in temple Dei sedebit Antichristus, id est, in sancta ecclesia, omnes christianos faciens martyres et eleuabitur et magnificabitur, quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus, qui est rex super omnes filios superbie.

Sed ne subito et improuise Antichristus ueniat et totum humanum genus suo errore decipiat et perdat, ante eius exordium duo magni prophete mittentur in mundum, Enoch scilicet et Helias, qui contra impetum Antichristi fideles Dei diuinis armis premunient et instruent eos et confortabunt et preparabunt electos ad bellum, docentes et predicantes tribus annis et dimidio. Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inuenti, hi duo maximi prophete et doctores ad fidei gratiam conuertent et a pressura tanti turbinis in parte electorum insuperabilem reddent. Tunc implebitur, quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel sicut arena maris, reliquie salue fient. Postquam ergo per tres annos et dimidium predicationem suam compleuerint, mox incipient excandescere Antichristi persecutio et contra eos primum Antichristus sua arma corripiet eosque interficiet, sicut in Apocalypsi dicitur: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia, que ascendet de abysso, faciet adversus eos bellum et uincet eos et occidet illos. Postquam ergo isti duo interfecti fuerint, inde ceteros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet. Et quicumque in eum crediderint, signum caracteris eius in fronte accipient.

Sed quia de principio eius diximus, quem finem habeat dicamus. Hic itaque Antichristus diaboli filius et totius malicie artifex pessimus, cum per tres annos et dimidium, sicut predictum est, magna persecutione totum mundum uexabit et omnem populum Dei uariis poenis cruciabit. Postquam Heliam et Enoch interfecerit et ceteros in fide permanentes martyrio coronauerit, ad ultimum ueniet iudicium Dei super eum, sicut beatus Paulus scribit, dicens: Quem Dominus Iesus interficiet spiritus oris sui. Siue Dominus Iesus interfecerit illum potentia uirtutis sue, siue archangelus Michael interfecerit illum, per uirtutem Domini nostri Iesu Christi occidetur, non per uirtutem cuiuslibet angeli uel archangeli. Tradunt autem doctores, quod in monte Oliueti Antichristus occidetur in papilione et in solio suo, in illo loco, contra quem ascendit Dominus ad celum. Debetis autem scire, quia, postquam fuerit Antichristus occisus, non statim ueniet dies iudicii, nec statim ueniet Dominus ad iudicium, sed, sicut ex libro Danielis intelligimus, quadraginta dies Dominus concedet electis, ut agant poenitentiam, propterea quia seducti sunt ab Antichristo. Postea uero quam hanc poenitentiam expleuerint, quantum temporis spatium fiat, quousque Dominus ad iudicium ueniat, nullus est qui sciat, sed in dispositione Dei manet, qui ea hora seculum iudicabit, qua ante secula iudicandum esse prefixit.

Ecce, domna regina, ego, fidelis uester, quod precepistis, fideliter impleui, paratus de ceteris oboedire que fueritis dignata imperare.